Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929

Index

LITTERAE CIRCULARES EPISCOPORUM REGNI HUNGÁRIÁÉ. Sancti Emerici Cultoribus Salutem in Domino! Cum per Petrum eiusque Successores ipse Christus Ecclesiam Dei guber­net, cumque per Deum Reges regnent et leguin Conditores iusta decernant: reiecta divina auctoritate, utramque societatem, ecclesiasticam videlicet et civilem in ipsis fundamentis concuti ac omnia divina liumanaque permisceri necesse est. Ouod quidem nostris teinpestatibus fere ubique terrarum evenisse plangimus. Quapropter ad humane consociationi ipsiquc civitati medendum ultimus utriusque societatis íons Dei auctoritas revocetur humanoque generi maiorum exemplis ostendatur oportet. In agnoscenda porro et amplectenda divina auctoritate inter maiores nost­ros Hungáriáé proceres mirum in modum S. Emericus noster eminet, Sancti Síephani Protoregis filius, qui ante novem saecula iuvenis angelicus de repente ad superna raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius aut ne fictio deciperet animam illius. Accepta enim solida, quae futurum Regem christianum deceret. educatione, iuvenili florens aetate, qua tristes frequerrtesque occasus Psalmista deplorat, S. Emericus amplexata divina auctoritate, veluti se fortior effectus, inconcussa voluntate novit subigere corpus animae, animam autem I)eo. Cum ergo propterea placuisset Domino, ereptus est nobis, ut esset forma futurorum, non hungarorum tantum, sed etiam omnium christianorum, praecipue iuvenum, qui ipsius exeniplo Dei et proximi, Ecclesiae et Patriae amorem feliciter coniugerent. Dum igitur imminente anno 1930. gloriosae S. Emerici ascensionis in altum nongenties iam recurrentem anniversarium diem cum Sancta Matre Ecclesia jubi­lantes concelebrabimus: omnes fratres, quotquot in Regno Mariauo et apud exte­ras nationes catholico nomine gloriantur, ut nobiscuin congaudeant, peramanter invitamus. Quod si nos invisendo nostrae sollemnitatis, nostri gaudii participes fuerint, profecto gaudium nostrum erit plénum; omnes vero cireumquaque nationes mirabuntur post ultimam civitatum conflagrationem catholicos homines, sicut apostolicis temporibus, tnodo quoque íraterna inter se caritate coniungi. Ut igitur omnium catholicorum caritas non ficta ad nos portendatur: venite fratres, venite turmatim, properate singuli, ac jubilaribus sollemniis, quorum seriem hisce adnectere piacet, disci-te nobiscum a S. Emerico iuvenes innocentiam, senes sapientiam, omnes vitae sanctitatem et sublimioribus potestatibus a Deo constitutis obedientiam, ut S. Emerico cunctisque eiusdem regiac familiae Sanctis intercedentibus, restituta tandem divina auctoritate, iterum Christus regnet super nos et renovetur facies terrae. Budapestini, die S. Emerico sacra, 5. Novembris 1929. JUST1NIANUS SEREDI Cardinalis, Princeps Primas Hungáriáé archiepiscopus Strigoniensis LUDOVICUS SZMRECSÁNYI archiepiscopus Agriensis WOLFGANGUS RADNAI archiepiscopus tit. Auxumensis JULIUS E COM. ZICHY archiepiscopus Colecensis ANTONIUS PAPP archiepiscopus tit. Cyzicens., aüministrator apostolicus ri-t. Kr. JULIUS GLATTFELDER episcopus Csanadiensis JOANNES E COM. MIKES episcopus Sabariensis STEPHANUS MIKLÓSY episcopus Hajdudorogensis tit. gr. ANTONIUS FETSER episcopus Jaurinensis FERDINANDUS ROTT episcopus Wesprimiensis STEPHANUS HANAUER episcopus Vaciensis FRANCISCUS VIRÁG episcopus Quinqueecclesiensis LUDOVICUS SHVOY episcopus Albarestalensis STEPHANUS HÁSZ Ordinarius Castrensis JOANNES LINDENBERGER administrator apóst, dioec. Magnovaradjensis JULIUS SZÉKELY administrator apóst, dioec. Szatmariensis CHRYSOSTOMUS KELEMEN O. S. B. coadiutor archiabbat. S. Martini de S. M. Pannoniae FRANCISCUS PÁYER vicarius administratoris apóst. Cassoviensis JOANNES PÁ JER vicarius administratoris apóst. Rosnaviensis Apostol nyomda.

Next

/
Oldalképek
Tartalom