Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929

Index

_ 4 — ;iorum catholicorum in partibus orientalium de­gentiuni, et catholicorum ritus orientális extra patriarchalia territoria et orientalium partes com­morantium, in latinis, iisque dissitis, regionibus; cumque partim pro rerum adiunctis et locorum distantia, persaepe sit res longi temporis ex­quirere et hinc inde comparare notitias, seu per­contationes et informationes necessarias et opportunas circa oratorum preces; partim vero, ut nunc sunt mores, fere omnes festinare ambi­ant ac celeritati studeant, atque reapse morae huiusmodi non raro in detrimentum animarum vertere possint; undique delatae sunt preces huic Sacrae Congregationi, ut facultas conce­dendi transitum ad alium ritum delegaretur ac tribueretur Romani Pontificis Legatis, seu Nuntiis, Internuntiis ac Delegatis Apostolicis loci, ubi oratores transitum postulantes degunt; quippe quod Apostoliéi Legati ibidem commorantes, facilius et expeditius rem cognoscere et absol­vere valent. Proposita igitur quaestione in plenariis Comitiis diei 6 Novembris curr. anni, huius Sacrae Congregationis Emi Patres censuerunt valde expedire ad bonum animarum ut Romani Pontificis Legatis facultas tribuatur concedendi veniam transitus ad alium ritum, uno excepto casu de Sacerdote ritus mutationem postulante; simulque statuerunt iisdem dare necessarias et opportunas instructiones circa causas canonicas iustas et sufficientes, earumque agnitionem, ut hac facilitate utantur tantummodo in animarum bonum : hac enim ratione, nihil de veteri dis­ciplina immutando, facilior atque expeditior via sternitur ad consulendum, hac in re, fidelium saluti. Quam Emorum Patrum resolutionem Ssmus Dominus Noster Pius Div. Prov. Pp. XI in au­dientiadiei 10 eiusdem mensis Novembris, refe­rente infrascripto Cardinali Secretario, approbare ac confirmare dignatus est, simul decernens ut res publici iuris fiat per huius Sacrae Congrega­tionis decretum. Mandat idcirco haec Sacra Congregatio ut a die prima proximi mensis Ianuarii a. 1929 preces ad implorandum transitum ad alium ritum, per tramitem Ordinarii proprii, seu sub cuius iurisdictione sunt oratores, mittantur ad Romani Pontificis Legatos, seu Nuntios, Internuntios, De­legates Apostolicos, vel eorum qui pro tempore vices eorundem gerunt. Legati Apostolici autem singulis anni spatiis referant huic Sacrae Con­gregationi de numero veniarum concessarum pro transitu sive de ritu orientali in latinum, sive de ritu latino in orientalem. Quod si in loco seu regione Legátus Apo­stolicus non fuerit missus aut constitutus, aut agatur de Sacerdote, preces, ut antea, ad Sa­cram Congregationem pro Ecclesia Orientali mit­tendae erunt. Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Con­gregationis pro Ecclesia Orientali, die 6 De­cembris 1928. A. Card. Sincero, Secretarius. H. I. Cicognani, Adsessor. Venerabiii et honorabili clero curato pro anno currente sequentia themata theologica scripto elucubranda proponuntur : Semestri I. 1. E Studio Biblico V. T.: Quomodo describunt prophetae in vaticiniis Messianis imaginem venturi D. N.Jesu Chiisti? 2. E Theologia Fundamentali : Doctrina de immediata coniunctione homi­num cum Deo exclusis ministris intervenientibus („papmentes vallás") voluntati Christi contraria est. •3. E Dogmatica Speciali: S. Communio frequens et quotidiana utilis est iis, qui in statu gratiae et cum recta piaque mente ad sacram mensam accedunt. Semestri 11. 1. E Theologia Morali: Damianus medicus vocatur a Sempronio patrefamilias, ut huius filium Titum examinet, videatque an Syphilide infectus sit. Suspicatur enim pater de filio suo, ne forte alicubi luem hanc pessimam contraxerit. Id revera accidisse constat Damiano, cui iam antea Titus rem ape­ruerat remedii quaerendi causa. Damianus, qui est timoratae conscientiae, dubitat, an hoc Sem­pronio revelare possit. Ad eundem Damianum venit valetudinis recuperandae gratia Caia mulier, quam cum Damianus inspiceret, item cancro contagioso in­fectam esse reperit. Caia Damiano prorsus ignota erat, ideoque medicus dubius haesit, an illi pos­set aperire morbi naturam: nesciebat enim an Caia coniugata an soluta esset. Quaeritur : 1) quanta sit obligatio servandi secretum ? 2) an et quaetenus Damianus in casibus allatis aperire possit et debeat luem illam con­tagiosam? 3) quid ei agendum, si Titus matrimonium contrahere vellet? 2. E Jure Canonico: Exponantur quaestiones de forma substan­tial! matrimonii iuxta C. I. C. 1) Quaenam sit forma substantialis matri­monii (cn. 1094) ? Nr. 297. Themata theologica pro anno 1929. elucubranda proponuntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom