Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929
Index
37 — 1929. ÉVI FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK. 9. szám Nr. 2742. S. Joannes Bapt. Vianney patrónus parochorum constituitur. Ad perpetuam rei memóriám. — Anno Jubilari MDCCCXXV Beafo Joanni Baptistae Vianney, Presbytero confessori, qui a Vico v4/\s, in quo est parochi munere functus, nuncupatur, Sanctorum honores tr.buti sunt; atque anno MDCCCCXXVIII, cum eiusdem Officium Missaque adprobata fuerint, festum sancti parochi ipsius ritu duplici celebrandum ad universam Ecclesiam extensum est. Nunc autem ab Episcopo Bellicensi, cuius dioecesis intra fines exstat Ars vicus, nomine quoque aliorum fere quadringentoruni ex variis et fere cunctis terrae regionibus Archiepiscoporum Episcoporumque. rogati sumus ut tamquam caelestem Patronum animorum curatoribus ubique terrarum degentibus Sanctum Joannem Baptistam Vianney concedere dignaremur. Nil enim magis opportunum videtur quam ita parochis omnibus exempla praebere ipsius sancti viri, quem in paroeciali munere obeundo insignem Ecclesia dilaudat. Etenim ex eiusdem sedulitate in animorum cura gerenda iam etiam Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. X, anno MDCCCCV, Beatum Joannem Baptistam Vianney iliico post sollemnem eius Beatificationem constituit caelestem Patronum universis presbvteris. qui in Galliae dioecesibus parochi munus gererent. Id profecto attento seduloque studio Nos considerantes, pr cibus concedendum existimavimus tantorum Praesulum, qui, quinquagesimi anni ab inito Nostro sacerdotio occasionem n cti, vota faciunt impensa ut huiusmodi largitas spirituális, quam a Nobis instanter efflagitant, Jubilaei Nostri cum memoria apud posteros coniungatur, eiusdemque ita peculiaris exstet recordatio. Conlatis propterea consiliis cum Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Scalaris, Sacrae Rituum Cong egationis Praefecto," motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore Sanctum Joannem Baptistam Vianney Confessorem, qui insignis et apostolicus vir ac parochus oppiduli Ars nuncupati fuit, caelestem Patronum omnium parochorum seu animarum curatoru n totius Urbis et Orbis constituimus ac declaramus. Haec ad spirituálé parochorum bonum ubique terrarum provehendum concedentes, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque ple atquenos integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt amplissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII m. Április anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Dr. Angeli Otho not. trib. metrop. et caerem. archiepp. professor theologiae ; Dr. Ikotics Josephus professor theol. not. trib. metrop. caeremon. archiepp. et actuarius; Dr. Pintér Ladislaus catech. ex Baja ad Coloczam qua catecheta; Raffai/ Emericus coop. Sükösdensis, admin, ad Baja ad S. Joann. Nepom. nominati sunt. Cooperatores translati: Németh Sigismundus ex Coloca ad Sükösd ; Talcsik Josephus ex Bácsbokod ad Fájsz; Tóth Franciscus ex Jánoshalma ad Tompa. Neopresbyteri dispositi sunt: Michler Joannes ad Jánoshalma, Nagyabonyi Guiletmus ad Nemesnádudvar, Prigli/ Joannes ad Bácsbokod, Weichand Adalbertus ad Vaskút. Nr. 2814. Mutationes personales publicantur. Do!enter significo Ludovicum Berzsenyi, sacerdotem huius archidioecesis anno aetatis suae 36-o, presbyleratus vero 8-o, cum Ecclesia rite reconci iatum ac sacramentis infirmorum saepius confortatum die 20. junii a. c. Budapestini diem supremum obiisse. Velint fratres animam eius divinae misericordiae commendare. Nr. 1712. Obitus Ludovici Berzsenyi publicatur.