Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929

Index

— 16 quae si'bi ad educandum et erudiendum concre­dita sunt. Itemque valde ad hanc rem valituras esse confidimus eas societates quae in nonnullis regionibus, ecclesiasticis auctoritatibus obsequen­tes, musicam sacram ad Ecclesiae leges restau­rare contendunt. XI. Ad haec omnia, quae sperantur, adipi­scenda peritis magistris iisdemque frequentissimis omnino opus est. Quo in genere, Scholis et Insti­tutis illis, passim per catholicum orbem conditis, debitas laudes tribuimus; siquidem disciplinas huiusmodi diligenter docendo, praeceptores opti­mos idoneosque effingunt. Sed maxime memorare hoc loco ac dilaudare placet Pontificiam Scholam musicae sacrae altius tradendae, quae inde ab anno MCMX in Urbe a Pio X constituta est. Hanc Scholam, quam deinde proximus decessor Noster Benedictus XV studiose provexit novaque sede donavit, Nos quoque peculiari quodam fa­vore prosequimur, tamquam pretiosa Nobis here­ditate a duobus Pontificibus relictam, eandemque idcirco Ordinariis omnibus magnopere commen­datam volumus. Equidem probe novimus ea omnia, quae supra mandavimus, quantum studii postulant ac laboris. At vero quis ignorat quam multa opera quamque magno artificio confecta, nullis devicti difficultatibus, maiores nostri posteritati tradi­derint, utpote qui pietatis studio ac liturgiáé spiritu imbuti essent? Neque id mirum: quidquid enim ab ipsa, quam Ecclesia vivit, interiore vita proficiscitur, mundi huius perfectissima quaeque transcendit. Difficultates coepti huius sanctissimi animos Ecclesiae Antistitum excitent atque eri­gant nedum infringant; qui voluntati Nostrae concorditer omnes constanterque obsequentes, operam navabunt Summo Episcopo episcopali suo munere dignissimam. Haec edicimus, declaramus, sancimus, decer­nentes Apostolicam hanc Constitutionen! firmám, validam et efficacem semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obti­nere, contrariis quibusvis non obstantibus. Nulli igitur hominum liceat hanc Constitutionem a Nobis promulgatam infringere vel eidem teme­rario ausu contraire. Datum Romae apud Sanctum Petrum, in quinquagesimo sacerdotii Nostri natali, die XX mensis Decembris anno MCMXXVIII, Pontifica­tus Nostri septimo. Fr. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH, Cancellarius S. R. E. CAMILLUS Card. LAURENTI, S. R. C. Pro Praefectus. Iosephus Wilpert, decanus Coll. Proton. Apostolicoruni. Dominicus Spolverini, Protonota­rius apostolicus. Loco f Plumbi Reg. in Cancellaria Apostolica, vol. XXXIX, n. 45. - M. Riggi. Quo plenius Sacratissimi Cordis Iesu Festi sollemnitas devotioni populi christiani re­spondent, Ssmus D. N. Pius Papa XI, litteris suis Encyclicis „Miserentissimus Redemptor", die VIII mensis Maii anno MDCCCCXXV1I1 datis, dictum festum ad ritum duplicem primae classis, cum octava privilegiata tertii ordinis, evexit, ipsum praeterea primarium declaravit et feriatis testis aequiparandum esse decrevit. Concinnatum autem a speciali Commissione, de mandato quidem eiusdem Ssmi Domini, integrum officium cum missa Sacra Rituum Congregatio appro­bandum censuit. Itaque facta per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregations Pro­Praefectum Sanctissimo Patri relatione in Audi­entia habita die 29 lanuarii 1929, Sanctitas Sua praefalum officium cum missa proprium, prouti in superiori prostat exemplo, approbare dignata est, illudque, in universa Ecclesia, ab utroque Clero et a quibuslibet recitationi Officii divini, iuxta Romanum ritum, adstrictis adhiberi iussit; servatis rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Die mense et anno quibus supra C. Card. Laurenti, S. R C. Pro Praefectus L. f S. Angelus Mariani, Secretarius. Simul attentos reddo P. T. Sacerdotes archidioecesis meae Officium et Missam tardius missum iri. Coloczae, die 2. Martii 1929. Nr. 852. OK. et Missa pro Festo Ssmi Cordis Iesu et eins octava. ir Julius rn. p. archiepiscopus. ÁRPAD R.-T. KÖNYVNYOMDÁJA, KALOCSA.

Next

/
Oldalképek
Tartalom