Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929
Index
— 9 — mentali, nisi, ut patet, agatur de peccato sacramentaliter absolvendo. Qui aliqua censura fuerint nominatim affecti vei uti tales publice renuntiati, nequeunt tarndiu írui beneficio Iubilaei, quamdiu in foro externo non satisfecerint prout de iure. Si tamen contumaciam in foro interno sincere deposuerint et rite dispositos sese ostenderint, poterunt, remoto scandalo, in foro sacramentali interim absolvi ad finem dumtaxat lucrandi Iubilaeum cum onere quam primumTse subiicíendi etiam in foro externo ad tramitem iuris. Iubilaeum, quod attinet ad plenariam indulgentiam sibi vei animabus purgatorii applicandam, bis aut pluries acquiri potest, iniuncta opera bis aut pluries iterando; sed tumtantummodo, cum Iubilaeum prima vice acquiritur, confessarii uti possunt, etiam pluries, facultate absolvendi a censuris et a casibus reservatis, commutandi vei dispensandi cum eodem poenitente qui nondum omnia opera iniuncta adimpleverit. Vertente Iubilaei anno, nullatenus cessant indulgentiae alias concessae pro operibus distinctis ab operibus Iubilaeo lucrando praescriptis. Imo benigne concedimus, ad augendum cotidie magis precandí spiritum, ut omnes fideles, per liuius anni spatium, lucrari possint indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum, quoties coram divino Eucharistiae Sacramento, vei clauso Tabernaculo, pias preces aliquamdiu ad mentem Summi Pontificis effuderint; idque firmis indulgentiis pro eodem opere alias concessis. Qui autem singulis diebus per integram hebdomadam hanc piam visitationem peregerint, indulgentiam plenariam usitatis conditionibus adquirere possint. Praeterea, ad fovendam toto hoc anno cleri in sacro litand^ pietatem, singulis sacerdotibus tribuimus, fruendum usque ad diem XXXI mensis Decembris huius anni, privilégium personale cuius vi indulgentiam plenariam quotidie possint, missae sacrificium celebrando, uni animae in Purgatorio detentae applicare. Ut autem Litterae hae Nostrae ad íidelium omnium notitiam facilius perveniant, volumus earum exemplis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius personae in ecclesiastica auctoritate constitutae munítis, eadem prorsus'fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vei ostensae. Nulli igitur hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, promulgationis, concessionis et voluntatis infringere, vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Dátum Romae apud S. Petrum, die VI mensis Ianuarii, in festő Epiphaniae Domini, anno mülesimo nongentesimo vicesimo nono, Pontificatus Nostri septimo. Fr. Andreas Card. Friihwirth, Cancellarius S. R. E. Laurentius Card. Lauri, Poenitentiarius Maior. Joseph Wilpert, Decanus Coll. Proton. Apóst. Dominicus Jorio, Protonotarius Apóst. Loco f Plumbi. Reg. in Canc. Ap„ vol. XXXIX, n. 37. M. Rigi. * * * Vigore Constitutionis Apostobcae supra promulgatae conditiones Indulgentiae plenariae Jubilaei sequentes statuuntur: 1. Visitari debent ecclesiae designatae, ibidemque preces sunt fundendae ad mentem Summi Pontificis, id est pro conversione peccatorum, pro exstirpatione haeresum ac schismatum, pro concordia principum. 2. Ieiunium et abstinentia debent observari duobus diebus, quibus secus nec ieiunium nec abstinentia praescribuntur. 3. Confessio et communio Eucharistica peragi debent et quidem praeter confessionem praeceptam annuam et extra communionem paschalem. 4. Eleemosyna est danda in aliquod opus pium, imprimis in Opus Propagationis et Praeservationis Fidei. Ut visitatio ecclesiarum rite peragi possit, pro Archidioecesi Nostra haec decernimus: Eodem die, vei diversis diebus bis visitandae erunt: a) in Civitate Nostra Residentiali ecclesia Cathedralis, ecclesia Patrum Societatis Jesu et ecclesia Sororum pauperum de Nostra Domina. Parochiani in suburbio praeter sacellum proprium et ecclesiam Cathedralem pro arbitrio parochi proprii unam, alteramve praefatarum ecclesiarum visitabunt. b) In caeteris locis Archidioecesis Colocensis parochus extra ecclesiam parochialem duas alias ecclesias vei oratoria publica, in quibus missa celebrari sólet, auctoritate nostra designet. Si autem tot ecclesiae vei oratoria publica non adsint, parochus designare potest unam praeter parochialem cum obligatione ter eas visitandi. Si vero extra ecclesiam parochialem nulla alia habeatur, aliae autem ecclesiae parochiales nimis distent, parochus loci suam ecclesiam solam pro visitationibus destinare poterit ea tamen sub conditione, ut visitatio in eadem sexies peragi debeat.