Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1928
Index
— 3 — FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK 2. szám. Nr. 198. Themata theologica sem. I. et II. anni 1928. elucubrand. publicanlur Venerabiii et Honorabili Clero curato pro anno currenti sequentia themata theologica scripto elucubranda proponimus: SEMESTRI I. /. E studio biblico N. T.: Explanetur quaestio multum agitata : Utrum mulier peccatrix — de qua Lc. 7, 36—50. — eadem sit atque Maria Magdalene et Maria Lazari soror? 2. E Theologia fundamental'!. A nazarénus, baptista, adventista és üdvhadsereg-féle vallási egyesületben nem találhatók fel Krisztus igaz egyházának jegyei. 3. E Theologia dogmatica: Doctrina de creatio.ie mundi nedűm divino testimonio sed et demonstrationibus quoque e naturali ralionis lumine petitis certissime probalur. SEMESTRI II. /. E Theologia morali: Titus studiosus 20 annorum occasione missionis confitetur capellano, se librum pravum, quem ante prohibitionem huius a Congr. S. Officii factam legerat, post prohibitionem apud se scienter retinuisse et hoc modo excommunicationem incurrisse. Capelianus deciarat se potestatem ab excommunicatione absolvendi non habere, ideo eat potius poenifens ad missionarium, qui tali facultate instructus est. Titus Iibenter obtemperat, sed missionarius deciarat, eum nullám incurrisse excommunicationem, nam sola lectio, non autem retentio librorum prohibitorum est sub poena excommunicationis prohibita. Retinere librum et amplius potest, modo a lectione abstineat. Quaeritur: a) Quid Codex I. C. de prohibitione librorum statuat ? b) Quid de ratione agendi capellani et missionarii sit dicendum ? 2. E Jure Canonico : Exponatur, quae iura habeant secundum nóvum C. I. C. quoad dispensationes matrimoniales a) parochi, b) confessarii. (cf. cn. 1045, 1044, 1045.) Explicelur thema per quaestiones sequentes : 1. In quo casu dispensare possint? 2. Super quibus impedimentis ? 5. Quando et in quo libro dispensatio concessa adnotari debeat ? 3. E Theologia paslorali: In conferentiis pastoralibus quaestio oritur inter tres parochos de condicionata extremae unctionis administratione. Agitur de moribundo quodam, qui reus manifesti peccaíi mortalis (e. gr. duelli voluntarii) nullo signo poenitentiae dato sensibus destitutus reperitur. Primus parochus affirmaf se denegaturum esse in hoc casu extremam unctionem, nam in cn. 942. C. I C. extrema unctio non conferenda iubetur illis, qui impoenitenles in manifesto peccato mortali perseverant, quod plene verificatur in casu. Secundus dicit se sub condicione „si es dispositus" collaturum esse hoc sacramentum, nam reum talem in peccato mortali contumaciter perseverare est semper dubiosum. Tertius acriter reprobat utramque sententiam asserendo: deficiente condicione „si es dispositus" momento administrationis, sacramentum omni valore necessarie privatur, ac proinde si aegrotus postea melius se disponat, meliore ista dispositione nullatenus iuvari possit ad fructum sacramenti percipiendum, quippe quod invalidum fuerit. Ergo sacramentum etiam in hoc casu absolute conferendum putat non obstante cn. 942. Quaeritur: a) Quid de condicionata extremae unctionis administratione sit tenendum? b) Quid de tribus sententiis sit dicendum ?