Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1927
Index
— 23 FÖE GYHÁZMEGYEI HIUATALOS KÖZLEMÉNYEK 8. szám. Nr. 1449. Distinclio parochorum Archidioecesis pontificia. Gravitas muneris atque pondus officii parochorum, qui altissimae vocationi curae animarum ubique locorom imprimis incumbunt, commendare Nobis videbantur, ut gradus et positio eorum signo aliquo, etiam exteriori, praesertim in functionibus sacris adhibendo, dislinguatur. Consilio, auxilioque igitur benigno Exmi Domini Caesaris Orsenigo, Archiepiscopi Ptolemaidensis, Nuntiique Apostoliéi Budapestinensis freti, humiles Suae Sanctitati porreximus preces, ut eandem, qua parochi Archidioecesis inclytae Sancti Ambrosii distinctione gaudent, parochis etiam Archidioecesis Nostrae clementissime concedere non dedignetur. Libelli autem supplices, qui haec continebant, isthic legi possunt. Nr 422 Beatissime Páter! In cura animarum immortalium parochi semper locum non modo selectum, sed et iuribus et obligationibus multipliciler eminentem in Ecclesia Dei occupaverunt et occupant. Nullám tamen huic gravi officio convenientem distinctionem externam possident, qua a ceteris sacerdotibus, sibi etiam adlectis, discriminari possent Parochos archidioecesis meae positioni ipsorutn congrue elevare desiderando ad pedes Sanctatis Vestrae provolutus humillime Eandem exoro, ut omnibus parochis nominális et institutis archidioecesis Colocensis distinctionem externam, qua parochi archidioecesis Mediolanensis fruuntur, clementer concedere non dedignetur. Ceterum ad pedes Sanctitatis Vestrae procumbendo in osculo eorum perenno, Coloczae. 2. Februarii a. 1927. Sanctitatis Vestrae humillimus servus Julius Zichy m. p. archiepiscopus. Sua Sanctitas precibus Nostris paterne annuendo facultatem petitam decreto suo pontificio, die 24. Mártii a c dato clementer indulsit. Quod decretum pro laeta notitia, atque ut gratia in illo concessa adamussim ab omnibus adhiberi atque semper observari queat, maxima cum gratitudine infra publicamus „Pius PP. XI. Ad perpetuam rei memóriám. Expedit, ut sacerdotes qui curam animarum gerunt, et nullis parcentes laboribus spirituali christiani gregis saluti advigilant, vei exteriori ornamento vestium, tum fidelium obsequium sibi magis concilient, tum prodant quantum amplitudine ac dignitate reliquis antecellant. Hoc ducti sapienti consilio, cum Venerabilis Fráter Julius Zichy, Archiepiscopus Colocensium, Nos rogaverit, ut benemerentibus suae archidioecesis parochis honorifica nonnulla insignia largiri dignemur, quibus aucti, a reliquo Clero possint distingui, hasque preces cumulet amplissimum suffragium Legali Nostri in Hungaria, Nos votis hujusmodi annuendum ultro libenterque existimavimus. Quamobrem Motu proprio atque ex certa scientia et matúra deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, Archidioecesis Colocensis Parochis legitime in curiali officio constitutis, praesentibus et futuris, usum concedimus in sacris functionibus imponendae superpelliceo mozetae ex serico nigri coloris, absque capulo, cum oris et globuIis violaceis. Porro haec concedimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper extare ac permanere; suosque plenos atque integros effeclus sortiri atque obtinere: et Parochis memoratae Archidioecesis Colocensis nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite judicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Dátum Romáé, apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXIV. m. Mártii a MCMXXVII Pontificatus Nostri sexto P. Card. Gasparri m. p a Secretis Status. L. S." Paterna clementia Suae Sanctitatis festivam toti Archidioecesi laetitiam adportavil Et haec non tam eo, quod ista gratia distinctio iis, qui in cura animarum pondus diei et aestus portabant et portant, concessa fuerit; neque eo, quod qui se et sua pro aliis ex amore Dei impendendo ceteris in laboribus praesunt, etiam in honoribus ita extollanlur; neque tantum eo, quod sic clerus noster clero illi magnó et inclyto, quem in for-