Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1926

Index

_ 4 — Nr. 186 Themata theol. pro se­mestri I. et II. anni 1926 elucubranda publicantur. salibus coram parocho et duobus testibus datis et subscriptis petenda est dispensatio super im­pediment mixtae religionis, in altero vero pe tatur sanatio in radice. In recursibus pro sa­natione exponatur impossibilitas renovandi con­sensum eiusque causa et adiiciatur promissio partis catholicae tutandi pro viribus baptismum et educationem prolium utriusque sexus in ca­tholicae religionis sanctitate et prudenter curandi conversionem coniugis ad fidem catholicam. Quia vero ;anationis factum in libro baptiza­torum adnotari debet, data baptismalia partis catholicae accurate significentur. Insuper petenda est facultas absolvendi, si pars catholica ad tenorem can 2319. n. 1-2 excommunicationem contraxit. Notandum denique, quod matrimonia mixta post publicationem decreti „Ne temere", non servata eiusdem Decreti forma, usque ad extensionem ad Hungáriám Decreti „Provida" (seu a die 2. Aug. 1907. usque ad 23. Febr. 1909 ) contracta, per generale decretum Apo­stolicae sedis, prout e Litt. Circ. a. 1909 pag 52. patet, jam sanata sunt in radice. ColQCzae, die. 11. Januarii 1926 Semestri 1. a) E studio biblico N. T. Quomodo Christus Dominus Judaeos (Pha­risaeos) refutaverit ? Brevis analysis orationis Christi in evangelio S. Joannis (In 5, 17-47) b) E theologia fuwlamentali Exponatur genuina notio evolutionis dog­matum refutenturque falsae de eadem opiniones. (cf. Vincentii Lerinensis. Commonitorium cc. 22-23) c) E iheologia morali. Francisca puella ita confitetur: Interdum adii choreas; diebus Bacchanalium larvata in cessi et saltavi; theatrum et exhibitiones kine­matographicas frequentavi " Confessario autem monenti earn in singulis illis occasionibus gra­viter peccasse, respondet, sibi ab alio confessario dictum esse, haec omnia esse per se indifferen­tia ; insuper se in his occasionibus nullum pecu­liare peccatum commisisse. Quaeritur : 1. An choreae, theatra et exhibitiones kinematographicae sint per se prohibita vel quando prohibenda ? 2. An recte ambo confessarii casum diju­dicaverint ? Quid fuit Franciscae dicendum ? Semestri II. d) E jure canonico : Georgius miles, maritus Semproniae in fer­ventissima pugna captus ab hostibus in captivi­tate disparet Sempronia nullum amplius ab eo nuntium recipiens in foro civili petit declaratio­nem authenticam obilus Georgii, quam revera obtinet ob diuturnam absentiam et silentium mariti simulque a judice civili pro die mortis praesumitur l.-a Jan. 1917. Obtenta hac mortis declaratione anno 1918 Sempronia jungit se civiliter cum Ca;o, ex qua conjunctione duo nascuntur filii. At remorsus conscientiae sentiens anno 1925 etiam ecclesia­sticum adit tribunal ad comprobandam mortem legitimi sui mariti. Argumenta quidem positiva per testes afferre nequit, at judex ex adjunctis et indiciis simul sumptis obitum praesumptum Georgii enuntiat, nullum tamen definiens termi­num secutae mortis. Accepta hac declaratione tribunalis eccle­siastici, sine ulla alia dispensatione copulatur a parocho. Quaeritur : 1 Sit-ne validum hoc malrimonium ? 2 In quo consistat impedimentum crimi­nis et quot modis incurralur ? 3 Quomodo filii ex pacto hoc civili orti mafriculae baptizatorum inferendi fuerint? e) Lelkipásztorkodásianból: Fejtessék ki: 1. Milyen szekták ütötték fel fejüket eddig a plébánia területén, milyen mér­tékben terjednek s milyen okok mozdítják elő terjedésüket ? 2. Hogyan küzdjön a szekták ellen a lelkipásztor a templomban, iskolában, egye­sületekben s a mindennapi érintkezésben ? f) E Iheologia dogmatica speciali: B3ata Virgo Maria est mediatrix omnium gratiarum. Coloczae, die 15. Januarii 1926. Újabban ismételten olvastunk templomtető­zetet és tornyot pusztító tüzekről, melyeket gyer­mekek okoztak, kik a toronyba, illetve a temp­lompadlására felmentek Hasonló balesetek meg­ismétlődésének megakadályozása végett a tor­nyok és templompadlásoknak ajtókkal való el­zárását és állandóan, lehetőleg wertheim zár alatt való tartását rendelem el azzal, hogy e kulcsok a felelős harangozónál tartassanak. A padlástér a toronytértől tűzbiztos vasajtóval zá­rassék el, a toronyba való feljárásnál faajtó is 24. sz A templom­tornyok és padlások el­zárandók.

Next

/
Oldalképek
Tartalom