Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1926

Index

- 39 ­FŐEGYHÁZMEGYEI HIUATALOS KÖZLEMENYEK. 11. szám. Nr. 2565. Consecratio Ss. Cordi Jesu. Sacrae Rituum Congregationi sequentia dubia pro opportuna solutione propununtur: Pius Papa X s. m. per Decretum generale Sacrae Congregationis Indulgentiarum, dieí 22 augusli 1906, mandavit, ut singulis annis, die festő Sacratissimi Cordis Iesu, in omnibus pa­rochialibus templis, nec non in illis in quibus idem festum agitur, coram Sanctissimo Sacra­mento publicae adorationi exposito formula Con­secrationis generis humani Sacratissimo Cordi Iesu recitaretur, additis Litaniis in honorem eiusdem Sacratissimi Cordis. Sanctissimus autem Dominus noster Pius Papa XI per Litteras Encyclicas Quas primas, diei 11 decembris 1925, praecipit, ut postremo mensis octobris dominico die, in festő scilicet Domini nostri Iesu Christi Regis, generis humani Consecratio Sacratissimo Cordi Iesu quotannís renovetur, quam Pius Papa X. s- m. singulis annis iterari iusserat adhibita tamen Consecra­tionis formula, quam Sacra Rituum Congregatio per Epistolam diei 17 octobris 1925 ad Ordi­narios transmisit, ut die 31 decembris eiusdem anni recitaretur. Hinc quaeritur: I. An etiam in festő Sacratissimi Cordis Iesu peragenda sit consecratio generis humani, et in casu affirmativo quaenam formula adhibenda sit? II. An in festő Domini nostri Iesu Christi Regis, praeter Consecrationis formulám reci­tandae sint Litaniae de Sacro Corde Iesu? Et Sacra eadem Congregatio, audito spe­cialis Commissionis voto, propositis dubiis re­spondendum censuit: Ad I Quoad primam partem ; Ad libitum ; quoad secundam partem : adhibenda est formula per Epistolam diei 17 octobris 1925 ab hac Sacra Congregatione ad Ordinarios transmissa. (Litt. Circ. 1925. pag. 47.) Ad I f. Affirmative. Atque, approbante Ssmo Domino Nostro Pio Papa XI, ita rescripsit atque declaravit. Die 28 április 1926. f A. Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S R. C. Praefectus. L. f S. Angelus Mariani, Secretarius. Coloczae, die 14. Aug. 1926 Romae, die 1. Iulii 1926. Sacra Congre­gatio Concilii Num. di Protoc. 285/25. Revme Domine uti Fráter, Sacrae huic Congregationi exploratum est sacerdotes quosdam, aestivis potissimum et autumnalibus temporibus, cum valetudinis causa rusticationem in montibus aut iuxta mare sus­cipiant, vel ad aquas salubritate praestantes pro­ficiscantur, ut balneo vel potu utantur, vixdum sacro peracto, reliquum diei tempus in volup­tuariis conversationibus traducere, theatra, sal­tatorios ludos, cinematographa, quae vocant et cetera huiusmodi spectacula adire, quae sacer­dotis dignitatem prorsus dedeceant Nonnullos etiam, talari veste deposita, profanum omnino vestitum induere, ut magis liberi ac soluti evadant. Hue accedit ut, ceteris etiam temporibus, sacerdotes non desint, qui huiusmodi libertati indulgendo, profanam sibi vestem induant quo urbes non noti invisant, et indecoris et haud honestis spectaculis intersint. Ut autem gravissimum hoc detrimentum, pro facultate, reparetur, simulque praeeaveatur ne huiusmodi sacerdotum numerus infeliciter increbrescat, ideoque morbus contagione per­vulgetur, haec Sacra Congregatio Concilii dum poslulat, ut Ordinarii omnes in hanc rem men tem et animum diligentissime convertant, prae­scripta quae sequuntur servanda decrevit : 1. Sacerdotes qui e propria dioecesi, valetu­dinis causa, per aliquod tempus discedere cu­piant, id Ordinario suo submisse petant, tempus pariter denuntiantes profectionis et reditus item­que loca, quo se conferre constituerunt. 2. Curent Ordinarii, ut eas causas, quibus innixi sacerdotes iacultatem discedendi e dioe­cesibus postulaverint, accurate reputent ac de­cernant; postulantium mores vitaeque rationem prius diligenter perpendant et nonnisi caute eiusmodi facultatem largiantur. 3. Exigant insuper, ut sui sacerdotes semper eligant ea diversoria seu hospitia, quae Dei ad­ministros non dedeceant. 4. Ordinarii praeterea horum sacerdotum nomina quantocius Curiae illius dioecesis renun­tient, quo iidem se conferent, itemque significent Nr. 2564. S. Cong. Cone, de sac. extra di­oecesim se conferenti­bus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom