Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1925
Tárgymutató
34 — Nr. 3556. Sermo aditialis archipraesulis. Nr. 3557. Sermo Illmi Dni Canonici Lectoris 110mine Capituli ad Antistitem in festiv. inthronisat. prolatus. Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi! Cum secunda vice vocem Domini: „Exi de domo tua et de cognatione tua" per verba Vicarii Christi nuper audiverim, ut post duo decennia ministerii episcopalis novam regionem, novumque munus peterem, prae timore perterritus anceps haesitavi. Timorem Mihi incussit magnitúdó dignitatis, ad quam vocatus sum. Angustiavit me insufficientiae meae cognitio, quae quieta non movere suasit. Tremorem iniecit clades illa, atque subversio, quae durante ultimo hoc decennio gentem nostram, confines patriae, Ecclesiam Hungaricam, atque ipsam Archidioecesim lacrimis et luctu repleverunt. Attamen, cum voluntatem Dei in actibus Vicarii Eius plene cognovissem, sine mora acquievi iIli. Non eo, quod vires Mihi adauctae fuissent, neque quia adiuncta ardua illico cessassent, sed unice, quia bonitati atque clementiae Dei disponentis Me et mea confidere pensum meum prae primis agnovi. Fiducia illimitata alto huic muneri memet nunc accingo, quia verba Christi in auribus meis continuo sonant: Confidite, Ego vici mundum, — item, quia Apostolus tam clare praedicat: Omnia possum in eo, qui me confortat, Christo. Praeter autem Dei clementiam vires Mihi addit spiritus nobilis Capituli Cathedralis atque Cleri Archidioecesis, quem tempore anni anteacti et videre et probare Mihi concessum est, zelus animarum, quo Dei glóriám, salutemque fidelium omnes quaesierunt, caritas sincera, qua Me, Dei famulum indignum omnes complexi sunt, amor, fidelitas atque adhaesio, quas Mihi et Ecclesiae, Sanctae Matri Nostrae, verba fratris Nostri nomine omnium tam clare expressa modo promi serunt. En ergo Domine, cum gratias pro omnibus ago, quibus Me et miseriam Meam cumulare et nunc voluisti, Me et Mea Tibi restituo, pro Tua glória, saluteque Mihi commissorum consumenda libenter offero, Vosque omnes fratres et filios Mihi carissimos incessanter rogo, ut Me in munere Patris ac Pastoris rite adimplendo caritate vera, precibus fervidis, operaque semper adiuvetis, ut ad portum aeternae salutis feliciter pertingere omnes valeamus. Gratia Domini Nostri Jesu Christi sit et permaneat cum omnibus vobis ! Coloczae, die 1. Nov. 1925. Excellentissime ac Reverendissime Domine Archiepiscope! Verba Sanctissimi Domini Nostri, modo praelecta, sincera sane cum obedientia ab hoc Capitulo et reliquo Clero, magnoque cum gaudio recepta fuissent, etiamsi ignotum quemlibet illa archidioecesi nostrae, praesule orbatae, praefe cissent Pontificem; nunc vero talem patrem et animarum pastorem nactis, cuius virtutes a duobus fere iam annis coram videre licuit, — nunc, inquam, facile nobis omnino est illud atque periucundum, quod a Sanctissimo Domino Nostro nobis iniungitur, officium, ut nempe Excellentiam Vestram, ceu Archiepiscopum nostrum, devote recipiamus et Eandem devota honorificentia prosequentes, salutaribus Eiusdem monitis et mandatis debitam obedientiam ac reverentiam praestemus- Id namque, quod Sanctissimus Dominus nobis, Excellentiae Vestrae devote et reverenter obedientibus, augurat, fore nempe, ut in Excellentia Vestra patrem benevolum invenisse gaudeamus; id nobis, piissimum Excellentiae Vestrae erga nos paternuinque affectum iam expertis, eventurum esse nemo dubitat. Itaque nos nihil antiquius habemus, nisi ut quisque nostrum muneri suo iuxta sapientissima Excellentiae Vestrae consilia, pia cum strenuitate incumbens, praesuleas Eiusdem curas relevare studeat sicque paternae.Excellentiae Vestrae benevolentiae nunquam se non dignum exhibeat. Cui quum studio nostro gratiam Dei omnipotentis adfuturam speramus, simul Excellentiae Vestrae fausta plurima ad multos annos precamur. Coloczae, die 1. Nov. 1925. A plébánia hivataloknak vizsgálata alkalmából azon tapasztalatot szereztem, hogy a megtértekből és a hitehagyottakról sok helyen nincs anyakönyv megfektetve, vagy ha van is, hiányos adatokat tartalmaz Ennek oka elsősorban az volt, hogy nem állott e célra egységes anyakönyvi űrlap a lelkészkedő papság rendelkezésére. Miért is elrendelem, hogy a megtértek anyakönyve a következő rovatokat tartalmazza: „Lapszám .... A .... évben megtértek anyakönyve : 1. Folyó szám 2. A megtérés éve, hónapja és napja. 3. A megtért a) vezeték és keresztneve, társadalmi állása, b) szüleinek vagy házastársának neve, társadalmi állása és vallása, c) születésének helye és ideje, d) lakóhelye, utca és házszám, e) milyen vallásról tért át. 4. Hol és mikor jelentkezett áttérésre előző vallásának lelkészénél. 5. A kijelentkezést igazoló tanúk. 6. A róm kat. hitvallás ünnepélyes letételénél jelen volt a) tanúk neve, vallása és lakhelye b) pap neve és hivatala. 7. A megtért házasfél gyermekeinek neve, születési helye és ideje, — kik őt polgárjogilag az áttérésben követik. 8. Kellett-e feltételesen vagy feltétlenül megkeresztelni őt vagy vele polgárjogilag áttérő gyermekeit ? 9. Észrevételek." A hitehagyottak anyakönyve pedig a következő rovatok szerint töltendő ki: 2974. sz. A megtértek és hitehagyottak anyakönyvének egyöntetű megfektetése.