Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1924
Index
— 26 — Nr. 2773. Suspenduntur indulgentiae et facultates vertente anno universalis iubilaei MDCCCCXXV. Pius Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memóriám. Ex quo primum, non sine afflatu divino, conslitutum est ut lubilaeum maximum hac Alma in Urbe, certo quodam annorum intervallo, haberetur, nulla unquam temporum, rerum itinerumque condicio multitudines hominum prohibuit, quominus huc per Annum Sanctum confluerent. Christifidelibus enim cuiusvis ordinis, vei ipsa imperatoria regiaque dignitate ornatis, ut litterarum monumenta testantur, religioni fűit ad hanc convenire Apostolicam Sedem, ut ab Episcopo Romano, Petrique successore, qui germanus docirinae sanctae custos interpresque esset, idemque vitae supernaturalis fons purus atque integer, haurirent corarw, unde in fidei communione confirmarentur et móres in vinculo perfectionis — quod est caritas ad altiorem sanctitatem componerent. Ut igitur fideles quam plurimi et heic quaererent, quae una in Urbe invenirentur, copiosiora pietatis expiationis adiumenta, et principem inviolatamque Romanae Ecclesiae auctoritatem praesentes agnoscerent, decessor Noster Sixtus IV, anno MCCCCLXXII1, decrevit, ut, promulgata Iubilaei Indulgentia, iam ceterae omnes poenarum relaxationes, aut concessae aut concedendae itemque facultates, cuivis factae, extra Urbem, Apostolicae Sedis nomine atque aucloritate dispensandi absolvendique in utroque foro, per Annum piacularem conquiescerent ac suspenderentur. Ab eiusmodi quidem disciplina, quam deinceps, pro temporum rerumque varietate, decessores Nostri haud modice temperaverunt, eo minus Nobis deflectendum hodie esse censemus, quo facilius commodiusque itinera, vei creberrimorum agminum, apparari atque haberi contingit, et quo pluris religionis et societatis ipsius humanae interest, frequentissimos ad Apostolorum limina convolare peregrinos, ut arctius cum hoc unitatis catholicae centro cohaereant nobilissimosque carilatis pacisque sensus ac spiriius inter se alant ac foveaní. Huc praeterea accedit, quod pium tot Romám coeuntium filioruin Nostrorum spectaculum, etsi tanto disiunguntur a Nobis terrae marisque intervallo, fieri non poterit quin acatholicos bene animatos percellat et acriore afficiat desiderio religiosae unitatis. Itaque, auctoritate Nostra apostolica, usitatas indulgentias et facultates Nostro nomine extra Urbem exercendas, ut decessores Nostri simili in causa decreverunt, sic Nosmet per totum Anni Sancti decursum intermitti suspendique decernimus, iis tamen exceptis quas enumeraturi sumus. Etenim ex indulgentiis, quae pro vivis concessae sunt, has, quae sequuntur, integras atque immutatas permanere volumus : I. Indulgentias in articulo mortis lucrandas, II. Eam, qua frui omnibus licet, quotquot, ad sacri aeris pulsum, Salutat ionem angelicam, aliamve pro temporis ratione precationem, recitaverint. III Indulgentias iis tributas qui pie templa inviserint, ubi Sacramentum augustum quadraginta horarum spatio adorandum proponitur IV Indulgentias, quas eos lucrari decretum est, qui Sacramentum augustum, cum ad aegrotos defertur, comitentur, aut cereum vei facem per alios ferendam ea occasione mitlant. V. Iadulgentiam, toties quoties lucrandam, iis concessam, qui Sacellum Portiunculae in templo S. Mariae Angelorum, prope Assisium, pietatis causa, adierint VI Indulgentias, quas S. R E Cardinales, Apostolicae Sedis Nuntii, itemque Archiepiscopi et Episcopi in usu Pontificalium aut impertienda benedictione aliave forma usitata largiri solent. Ceteras omnes indulgentias plenarias et partiales, aut ab Apostolica Sede directe concessas, aut ab aliis quoque pacto concessas concedendasque ex facultate iure ipso vei peculiari indulto sibi facta decernimus, per tolum Annum Sanctum vivis nequaquam prodesse, sed tantummodo vita functis. Praesentium interea auctoritate Litterarum praecipimus ac mandamus, ut, praeter Indulgentias Iubilaei easque, quas supe rius singillatim excepimus, nullae praeterea aliae uspiam, sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae aliisque poenis arbitrio Ordinariorum influendis, publicentur, indicanlur vei in usum demandentur. Ad illud idem propositum, ad quod indulgentiarum intermissio spectat, facultates et indulta absolvendi etiam a casibus Nobis et Apostolicae Sedi reservatis relaxandi censuras, dispensandi a votis eademque commutandi, dispensandi praeterea ab irregularitatibus et impedimentis, cuilibet quoquo modo concessa, extra Urbem eiusque suburbium, per Iubilaei Maximi decursum suspendimus nullique suffragari volumus. Ne tamen ab innovata praesentis temporis disciplina recedamus, haec per exeptionem decernimus : I. Ratae sint facultates omnesjper Codicem iuris canonici quovis modo concessae, exeptis