Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923
Tárgymutató
— 30 — Caput I. De foro competenti. i Caput II. De supplici libello ad petendam dispensationem. II. REGULAE SERVANDAE in Processibus super Matrimonia rato et non consummato. 1. Ad unam Sacram Congregaíionem de disciplina Sacramentorum specíaí cognoscere de facto inconsummationis maírimonii et de existentia iustae causae ad dispensationem concedendam (Can. 249, § 3, et 1962). 2. Nullus iudex inferior potest processum in causis dispensationis super rato insíruere, nisi Sedes Apostolica eidem facultaíem fecerit. (Can. 1963, § 1). 3. § 1. Si tamen iudex competens auctoritate propria iudicium peregerit de matrimonio nullo ex capite impoteníiae, et ex eo, non impotentiae, sed nondum consummati maírimonii emerserit probatio, omnia acía, una cum libello unius vei utriusque coniugis pro Apostolica dispensatione impetranda, ad Sacram Congregationem transmittantur, quae iis uti potest ad sententiam super rato et non consummato ferendam (Can. 1963, § 2). § 2. Si vero probationes de non secuta matrimonii consummatione hactenus insíructae, habeantur non sufficientes iuxta normás heic positas, eaedem compleantur et acta dein plene instructa ad H. S. C. remittantur. 4. Pariter si in iudicio in prima aut in altéra instantia peragendo de matrimonii nullitate, ex alio capite (ex. gr. ex defectu consensus, ex vi et metu, etc.) matrimonii nullitas evinci non possit, sed incidenter dubium valde probabile emerserit de non secuta matrimonii consummatione, tunc integrum est alterutri vei utrique parti, libellum porrigere Romano Pontifici inscriptum, pro dispensatione a matrimonio rato et non consummato; at quin preces ad hanc Sacram Congregaíionem remittantur pro obtinenda consueta commissione facultatum, fit potestas iudici, vi huius praescriptionis seu ex delegatione a iure, causam instruendi iuxta regulás heic determinatas. 5. § 1. Soli coniuges ius habent petendi dispensationem super matrimonio rato et non consummato (Can. 1973). § 2. Pro singulari natura huius processus, quem moderantur hae regulae, congruit ut coniux dispensationem efflagitans, non actorís, sed oratoris nomine nuncupetur; coniux vero ab altero coniuge in causam vocatus, proprie pars conventa appellabitur, nisi et ipse cum alio dispensationem petat. 6. § 1. Supplex libellus, qui semper Romano Pontifici erit inscribendus et ad Sacram Congregaíionem de Sacramentis íransmiííendus, contineaí plenam eí accuraíam íoíius facíi speciem et causas omnes, quae ad obtinendam peíitam dispensaíionem conducere possuní (Consíií. Dei miseratione, n. 15); appositis eíiam die, mense eí anno, seu data exhibiíi libelli, nec non dioecesi in qua oraíor auí oratores commoraníur. § 2. Curandum esi uí libellus referál genuinam factorum narrationem ab ipsa parte, si fieri potesí, scripto exaratam et subscripíam (cf. in Appendice, n. I). 7. Quamvis cuilibeí fideli iníegrum sif libellum ad Sancíam Sedem íransmilíere, expedit tamen, et semper suadendum est, ut id per proprium Ordinarium fiat, qui suam addere debet informationem. 8. § 1. Ordinarius proprius est Ordinarius loci in quo matrimonium celebratum est, aut in quo orator domicilium aut quasi-domicilium habét; aut, si pars oratrix sit illegitime separata ab altero coniuge, in quo haec pars conventa, dummodo sit catholica, domicilium aut quasi-domicilium habét (Can. 1964). § 2. Licet tamen oratori recurrere ad Ordinarium loci suae actualis commorationis, qui preces acceptare valet et commendare apud H. S. C., praesertim cum plerique testes audiendi in sua dioecesi degant. 9. § 1. Ordinarius, ut informationem addat cum factorum sufficienti cognitione, potest investigationes facere in res et personas, sed non propriam inquisitionem cum partium aut testium interrogaíionibus in forma processus iudicialis (cf. in Appendice, n, II). § 2. Si contingat dispensationem péti a parte acatholica, Ordinarius petitionem ad hanc Sacram Congregationem aeque remittat; additis tamen necessariis et opporíunis explicationibus de petitionis fundamento, de oratoris qualitatibus personalibus, aliisque adiunctis ad rem facientibus. 10. § 1. Curet Ordinarius, cum factorum et personarum sufficientem notitiam habuerit, ut partes inter se reconcilientur, ne abrumpatur coniugale consortium, adhibitis prudentiae et pastoralis charitatis officiis et argumentis in casu magis opportunis; nisi rerum et personarum adiuncta huiusmodi experimentum prorsus inutile esse suadeant. § 2. Nedűm Ordinarii ad hoc utiliter parochorum operám adhibeant, sed parochi ipsi cum huiusmodi discordiarum aut difficultatum vitae coniugalis notitiam habeant, prouti in singulis casibus prudentia suggesserit, opportune consilia praebeant et exhortationes, ne aditus aperiatur dissolutioni consortii coniugalis. 11. § 1. Si ex supplici libello oratoris, vei ex causae instructione iam inchoata, vei ex aliis investigationibus iuxta n. 9. constiterit, matrimonii consummationem coniuges omnimode devitasse ex detestabili onanismi viíio, tunc orator vei uterque coniux, si hi concorditer dispensationem petant, sunt monendi, causam non posse institui vei ad ulteriora produci. § 2. Quod si orator significeí se eriminis nullimode fuisse participem, sed depravatos alterius coniugis móres passum esse, aut, etiamsi fateatur se non esse innoxium, ostendat tamen hodie res eo devenisse ut coniugalis consortii instauratio non sit possibilis, ac sincere sit facti poenitens, et serio promittat se in altero coniugio forte inituro huiusmodi nefando facinori nullimode operám esse daturum, tunc iudex rem deferat ad H. S. C. 12. Si, accepto libello, haec Sacra Congregatio censuerit precibus annuendum esse, sólet Ordinario loci, qui oratorem commendavit, dare litteras delegationis pro causa instruenda, iuxta has regulás et cum clausulis opportunis.