Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1920
Index
II. Nr. 1644. Litterae Beatissimi Patris de rei religiosae conditione in Hungaria. 7\ d Ioannem S. R. E. Card. Csernoch, Archiepiscopum Strigoniensem, de praesenti rei religiosae conditione in Hungaria. Dilecte Ali Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Multiplices quidem anxietates tarn crudele tamque diuturnum bellum Nobis attulit; at nihil magis anxios sollicitosque Nos habet quam quod inde orta rerum perturbatio non solum in societatem civilein sed in religiosas ipsas gentium rationes redundavit. Praesertim vero magni casus Nos movent eorum populorum ex quibus Imperium Austro-Hungaricum compositum erat, quique iam singuli ad eam reipublicae formám nituntur quae singularum nationum votis respondeat. Cum enim his populis conspicua pars gregis Nobis divinitus crediti contineatur, quae Semper flde et impensa erga hanc Apostolicam Sedem pietate eminuit, focile intelligitur singularem in modum Nos curare ne aliquod apud eos religio capiat detrimentum. Equidem iis omnibus, qui earum Civitatum res publicas gubernant, dum pacem et prosperitatem suis populis firmare Student, spevamus fore curae, ut sarta tecta Ecclesiae iura legesque conservent, si vere volunt iustitiae in civili societate ac boni publici fundamenta salva consistere. Iam vero nemo ignorat quam cordi sit Apostolicae Sedi interna tranquillitas bonumque nationum, quamque parata Semper sit omnem suam operam in id conferre. Quin etiam, quo melius rem assequatur, mutuas necessitudines seu relationes cum legitimis civitatum gubernatoribus, qui se id velle significaverint, inire consuevit. Admodum igitur opportune hanc Apostolicae Sedis propensam voluntatem illustrabunt Episcopi, demonstrantes quantam publicae utilitatis spem utriusque potestatis conspiratio contineat. In administrando autem munere sibi divinitus concredito, Apostolica Sedes cum prudentiac studioque Episcoporum, tum sacri ordinis et laicorum actioni disciplinaeque confidit. Eteniin antiquus ille humani generis oppugnatur Satanas, harum civilium commutationum nactus opportunitatem, Ecclesiae solidam compagem dissolvere conatur eiusque salutarem operam impedire. Itaque Nos sollicito cum animo nuper vidimus nonnullos e Clero nimis aperte licenterque in medios politicarum rerum fluctus se coniicere, seque acerrimis de natione contentionibus immiscere, partium odia concitanles in sacri ministerii dignitatem. Sed multo maiori Nobis aegritudini fuit quod accepimus, clericos quosdam ausos esse populariter comitia habere, ut de sanctissimis Ecclesiae legibus abolendis consnltarent. Huic tantae tamque deplorandae of'ficii oblivioni omnino Episcoporum est vehementissime reclamare, ut ad veritatem sanitatemque devii revocentur. Hi vero memineiint iis plane subesse oportere, „quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei" ; nam, ut ait Ignatius martyr, „quotquot Dei et Iesu Christi sunt, hi sunt cum Episcopo" (Plv'lad., III, 2); quare qui non sunt cum Episcopo, nec Dei sunt neque Iesu Christi. Eosdem volumus admonitos quam dedeceat sacerdotem catholicum, qui in coercendis cupiditatibus ceteros anteire debeat, ipsuin infirmiorem videri. Quam ob causam alte vehementerque denunlient Episcopi »nullám prorsus ab Apostolica Sede de sacerdotalis continentiae lege permitti posse quaestionem, quae quidem lex ab ipsa tamquam peculiare ornamentum habetur Ecclesiae Latinae, eiusdemque fons quidam praecipuus actuosae virtutis. Retundant praeterea ex auctoritate necesse est inconsideratissimam eorum temeritatem qui non verentur haec contendere: „Bona sive mobilia sive immobilia singulorum beneficiorum seu institutorum ecclesiasticorum, imo etiam piarum quarumvis fundationum, quoquo modo ad ecclesias et instituta illa pertinentium, esse inalienabilem proprietatem omni um in Hungaria exsistentium catholicorum ; eorumque administrationem, iusque de illis pro lubitu disponendi, non tantum in fines