Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1919

Index

L. J. Chr. LITTERAE CIRCÜLARES AD VENERABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1919. DATAE. I. Nr. 234. Litterae en­cyclicae, per quas publicae indicuntur preces pro conventu de pace compo­nenda. T3enedictus PP. XV. Venerabiles fratres salutem et apostolicam benedictionem. Quod iam diu orbis terrarum anxie expetebat, quod christianae gentes omnes magnis precibus implorabant, quod Nos, ut communium dolorum interpretes, paterno erga omnes studio instanter quaerebamus, id momento factum cernimus, ut arma tan­dem conquieverint. Nonduni quidem crude­lissimo bello finem solemnis pax imposuit; sed tamen pactio illa, qua caedes et vasta­tiones terra mari caeloque intermissae sunt, ianuam aditumque ad pacem feliciter pate­fecit. Quae rerum subita commutatio cur evenerit, multiplices variaeque sane possunt caussae afferri: verum si ultima et summa ratio quaeritur, ad Eum demum mens at­tollatur oportet, cuius nutu moventur omnia, quique, sollicita bonorum compreeatione ad misericordiam inductus, dat humano generi, ut a tam diuturno angore luctuque respiret. Itaque pro tanto beneficio ingentes benignis simo Deo agendae sunt atque habendae grates: gaudemusque ob eam rem in orbe catholico crebras et celebres pietatis publicae significationes factas esse. Nunc autem illud est a Dei benignitate impetrandum ut col­latum mundo beneficium ac munus cumu­let quodammodo et perficiat. Scilicet prope­diem in unum convenient qui, populorum mandato, debent iustam mansuramque pa­cem orbis terrae componere. Deliberatio iis habenda est talis, qua nec maior unquam nec difficilior in ullo hominum consilio ha­bita esse videatur. Nimium quantum igitur divini luminis ope indigent, ut recte possint mandatum exsequi. Quum vero communis salutis hoc vehementer intersit, profecto catholicorum omnium, qui, e sua ipsorum professione, humanae societatis bono et tranquillitati Student, officium est „assistri­cem Domini sapientiam" eisdem delectis viris comprecando conciliare. Huius officii Nos, quotquot sunt ritholici homines, com­monefiant volumus: quare, ut e proximo conventu magnum illud Dei donum exsistat quod est vera pax, christianis iustitiae prin­cipiis consütuta, vos, Venerabiles Fratres, Patri luminuin propitiando publicas ad arbitrium vestrum supplicationes in una­quaque vestrarum dioecesium paroecia in­dicere maturabitis. Nostrum vero erit, cum Iesu Christi Regis pacifíci vices, quam­quam nullo merito, geramus, pro apostolici muneris vi et auetoritate contendere, ut quae ad tranquillitatem ordinis et concor­diam toto orbe perpetuandam consulta erunt, ea volentibus animis ubique a nostris ex­cipiantur, inviolateque serventur. Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis et Clero populoque vestro apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 1 mensis decembris MDCCCCXVIII, Ponti­ficatus Nostri anno quinto. — Benedictus PP. XV. Sapientissimis Beatissimi Patris prae­seriptis libentissime obsecundans hisce prae­scribo, ut oratio imperata pro pace in missae sacriíicio áurante bello praeseripta

Next

/
Oldalképek
Tartalom