Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

— 83 — XVI. Nr. 3096. Conceditur indulg. 300 dierum reci­tantibus iacu­latoriam pre • cem ad B. M. V. „A Fiducia." s^anctissimus D. N. D. Benedictus div. Prov. Pp. XV. die 3 Januarii 1917, ad preces moderatorum et alumnorum pon­tificii seminarii maioris Lateranensis, in cuius minori sacello imago B. V. Deiparae, a Fiducia nuncupata, praecipuo cultu ho­noratur, universis christifidelibus, qui, corde saltem contrito, eandem beatissimam Vir­ginem his verbis: Mater mea, fiducia mea! devote invocaverint, quoties id egerint, in­dulgentiam trecentorum dierum, animabus quoque igne piaculari detentis profuturam, benigne concedere dignatus est. Quam In­dulgentiam in perpetuum valituram esse, absque ulla Brevis expeditione clementer indulsit. Contrariis quibuscumque non ob­stantibus. Documentum huius concessionis ad Supremam hanc Congregationem S. Officii, juxta Motu proprio eiusdem SS. D. N. d. die 16 Septembris 1915, rite exhibi­tum fuit, die 27. Januarii 1917. t R. Card. Merry Del Yal, Secretarius. L. f S. Carolus Perosi, Ads. S. 0. Coloczae, die 12. Julii 1917. Nr. 3097. Indulg. partia­lis tribuitur renovantibus propositum cujuscunque generis mor­tem suscipi­endi. ^^smus D. N. D. Benedictus, div. Prov. ^ Pp. XV. in Audientia R. P. D. Ad­sessori S. Officii impertita, universis christi­fidelibus, qui postquam sacram Communio­nem rite sumpserint, sequentem actum jam a s. m. Pio Pp. X. die 9. Mártii 1904, plenaria indulgentia pro articulo mortis di­tatum, renovaverint : „Domine Deus meus, jam nunc quodcumque mortis genus, prout tibi placuerit, cum omnibus suis angoribus, poenis ac doloribüs, de manu tua aequo ac libenti animo suscipio", indulgentiam septem annorum totidemque quadragena­rum, defunctis quoquo adplicabilem, semel in mense lucrandam, benigne concessit. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis non obstan­tibus quibuscumque. R. Card. Merry Del Val, Secretarius. L. f Ő 1. f Donatus Arehiep. Ephes., Ads. S. 0. Coloczae, die 12. Julii 1917. Osmus D. N. D. div. Prov. Pp. Benedictus XV., in Audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, optatis plurimorum Sacro­ruin Antistitum obsecundare cupiens, praeha­bito voto Eminentissimorum Patrum Inquisi­torum Generalium, benigne concedere digna­tus est, ut christifideles, devote genuflexio­nem coram Augustissimo Saeramento, sive in Tabernaculo clauso, sive solemniter ex­posito, peragentes, Indulgentias a s. m. Pio Pp. X, die 28. Junii 1908. concessas lucrari valeant, etiamsi loco invocationis : „Jesu, mi Deus, adoro Te hic praesentem in Saeramento Tuae caritatis", alia profe­rant verba, quae tarnen adorationem expri­mant. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibusqumque non obstantibus. R. Card. Merry Del Val, Secretarius. L. f S. Carolus Perosi, Ads. S. 0. Coloczae, die 12. Julii 1917. Nr. 3098, Declaratio extensionis quarundam indulgen­tiarum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom