Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

— 138 — parte dioecesis censebunt expedire, saltem dominicis et solemnioribus diebus festis sacras Scripturas divinamque legem annun­tient. Nullus autem saecularis sive regulá­ris, etiam in Ecclesiis suorum Ordinuin, contradicenteEpiscopo,praedicarepraesumat. Quod plane in novo ecclesiastico Co­dice confirmatur can. 1327. 1328. et 1337, 2. Cum igitur ad Episcopum loci Ordi­narium praedicandi munas-praecipue spectet, cumque ad eumdern pertineat assumere ac deputare qui ipsum substituant proque ipso suppleant in hocgravissimo ministerio, etiam specifice in casu quo praedicationis impen­sae, aut ex iure aut ex consuetudine, ab aliis sint persolvendae; nullus nec valide nec licité eligere aut advocare concionatorem quempiam etiam pro ecclesia propria; nul­lusque de clero sive saeculari sive regulari, huiusmodi invitationem licité acceptare pote­rit, nisi intra limites ac modos in sequen­tibus articulis statutos. 3. Parochi, vi missionis habitae in eorum electione, sicut ad confessiones ex­cipiendas habilitantur, ita etiam íácultate concionandi gaudent, salva quidem lege residentiae salvisque conditionibus ceteris, quas Ordinarius necessario vei utiliter ap­ponendas censuerit. Idem de Canonico Theologo dicendum quoad lectiones Scrip­turae sacrae. 4. In reliquis casibus universis, ad praedicandum populo fidelium in publicis templis vei oratoriis, etiam regularium, et a sacerdotibus etiam regularibus, necesse est ut facultas obtineatur ab ördinario di­oecesis. 5. Huiusmodi facultas, ad normám eorum quae in Codice praescribuntur can. 1341, § 1 et 2, petenda est: a) a prima Capituli dignitate, audito tarnen Capitulo, pro praedicationibus, quae ex lege vei voluntate Capituli flant in ec­clesia propria; b) a Superiore regulari, servatis re­spectivi Ordinis vei Congregationis regulis, pro ecclesiis religionum clericalium; c) a parocho pro ecclesia parochiali aliisque ecclesiis ab ea dependentibus; d) et si agatur de parocho ecclesiae spectantis ad Capitulum vei ad Ordinem religiosum, ab eodem parocho pro concio­nibus, quae ab ipso pendent, secluso Capi­tuli vei religionis interventu; e) a sacerdote primicerio' vei capellano confraternitatis cuiuslibet pro ecclesia pro­pria ; f) a sacerdote ecclesiae reclore, quique sacras ibidem functiones de iure peragit, pro omnibus ecclesiis aliarum corporatio­num moralium non clericalium, aut religio­num laicalium, monialium, privatorum. 6. Ad tramitem decisionum S. C. Concilii in Sutrina, 8 maii 1688, et in Ripana, 21 maii 1707, qui praedictam facultatem postulat, debet tantum conciona­toris nomen proponere, idque subordinate ad beneplacitum Ordinarii, qui solus uti potest verbis eligimus et deputamus ad postulationem N. N., etc. 7. Postulatio ad obtinendum concio­natorem aliquem facienda est tempore utili et opportuno, ut Ordinarius commode queat informationes necessarias de eiusdem per­sona habere (Codic., can. 1341, § 2): hoc autem tempus, generatim loquendo, haud erit inferius duobus mensibus, uti iam statuit S. C. Concilii in Theanen., 19 ápri­lis 1728 et 30 április 1729; salva tamen Episcopis facultate tempus aliud statuendi etiam brevius pro genere et gravitate praedi­cationis et pro qualitate concionatoris, dioecesani vei extradioecesani. 8. Quicumque, obligatione petendi facul­tatem posthabita, sacerdotem quempiam ad concionandum invitaverit; itemque sacerdos quilibet, qui tali modo invitatus scienter acceptarit et concionatus fuerit, puniendi

Next

/
Oldalképek
Tartalom