Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 111 — Nr. 4715 De praescrip tis aliquorum codicis canonum. Non obstantibus quibuslibet ordinationibus, constitutionibus, privilegiis etiam speciali atque individua mentione dignis, nec non consuetudinibus etiam immemorabilibus ceterisque contrariis quibusvis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, limitationis, suppressionis, derogationis, expressaeque quomodolibet voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum die testo Pentecostes anno miilesimo nongentesimo decimo septimo, Pontificatus Nostri tertio. PETRUS Card. GASPARRI a Secretis Status. 0. Card. CAGIANO DE AZEVEDO S. R. E. Cancellarius. Coloczae, die 24. Septembris 1917. T^piscopi aliive locorum Ordinarii complures a SS. D. N. Benedicto Pp. XV. demisse efflagitarunt, ut, nulla interposita mora, vigere incipiant praescripta Codicis i. e. quae sequuntur: 1° Canonis 859, § 2: Paschalis communio fiat a dominica Palmarum ad dominicam in albis; sed locorum Ordinariis ías est, si ita personarum ac locorum adiuncta exigant, hoc tempus etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quartam diem dominicam Quadragesimae, vel prorogare, non tamen ultra fe- , stum sanctissimae Trinitatis. 2° Canonis 1108, § 3: Ordinarii ta1 men locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus (scilicet a prima dominica Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV. Cinerum usque ad dominicam Paschatis inclusive) eam (scilicet sollemnem nuptiarum benedictionem) permittere ex iusta causa, nitis sponsis, ut a nimia pompa abstineant. 1 3° Canonis 1247, § 1: Dies festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt tantum: Omnes et singuli dies dominici, festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Almae Genitricis Dei Mariae, sancti Joseph eius sponsi, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum. 4° Canonum 1250: Abstinentiae lex vctat carne iureque ex carne vesci, non autem ovis, lacliciniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium. 1251, § l: Lex ieiunii praescribit, ut nonnisi unica per diem comestio fiat; seű non vetat aliquid cibi mane et vespere sumere, servata tarnen circa ciborum quantitatem probata locorum consuetudine. § 2: Nec vetitum est carnes ac pisces in eadem refectione permiscere; nec serotinam refec tioncm cum prandio permutare. 1252, § 1 : Lex solius abstinentiae servanda est singulis sextis feriis. § 2: Lex abstinentiae simul et ieiunii servanda est feria quarta Cinerum, feriis sextis et sabbatis Quadragesimae et feriis Quatuor temporum, pervigiliis Pentecostes, Deiparae in coelum assumptae, Omnium Sanctorum et Nativitatis Domini. § 3: Lex solius ieiunii servanda est reliquis omnibus Quadragesimae diebus. § 4: Diebus dominicis vel íestis de praecepto lex abstinentiae, vel abstinentiae et ieiunii, vel ieiunii tantum cessat, nec privilegia anticipantur; item cessat Sabbato Sancto post meridiem. 1253, His canonibus nihil immutatur de indultis particularibus, de votis cuiuslibet personae physicae vel morális, de constitutionibus ac regulis cuiusvis religionis vel instituti approbati sive virorum sive mulierum in communi viventium etiam sine votis.