Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916
Index
— 191 — alii e contra illud verbum „liceat" solum de prohibitione confessionis extra oratoriumsaltem semipublicum intelligunt, ipsum vero valorein absolutionis haud negandum esse putant. II. Cum ex memorata dispositione Decreti certo quoad liceitatem confessionis extra domum propriam requiratur aut ecclesia aut oratorium saltem semipublicum, ulterius dubitatur, num Ordinarius permittere possit, ut Moniales aut Sorores, quae non raro apud nos etiam oratorio semipublico carent, confessioneni „intrapropriam domum" peragant in cubiculo quodam decenti, in quo exercitia religiosa quotidiana peraguntur, et quidem in confessionali crate interposita. Videtur enim requiri, ex Decreto, oratorium saltem semipublicum pro confessione saltem licité peragenda, non solum extra, sed etiam intra propriam domum. III. Ex eodem Decreto, N. 1. Confessarius ordinarius dari debet unicuique religiosae „Communitati", tum Monialium, tum Sororum. Adsunt porro apud nos in multis parochiis duae vei tres et vix quatuor recentiorum Congregationum Sorores, puellarum educationi, infirmorum necessitatibus aut aliis indigentiis caritatis inservientes. Porro illae Sorores cornmuniter, sed extra clausuram degentes, non habent Sacellum privatum, sed ecclesiam vei aliud oratorium semipublicum frequentant, ibidem Missae et ceteris officiis adsistentes, sacramenta, tum poenitentiae, tum Eucharistiae recipientes; illae insuper Sorores saepius de una parochia in aliam transeunt secundum Superiorissae Generális voluntatem. Cum igitur ex una parte in numero tam exiguo Sororum deesse videatur stricta „Communitas" religiosa, de qua in Decreto, et ex altéra parte ipsum Decretum numerum sat magnum Sororum praesupponere videatur, quaeritur utrum ex iudicio prudenti Ordinarii pro verificanda Communitate statui possit numerus quidam certus, quo deficiente, cesset etiam obiigatio pro Episcopo dandi Confessarium 01dinariuni pro tali parva domo religiosa, uti iam in simili casu S. C. EE. et RR., die 22. Április 1872, ad 3. pronunciavit. Cum ipoi theologi in diversas sententias abeant, humiliter peto dubiorum solutionem, ut praxis Confessariorum circa Sorores certo quodam régim ine dirigi queat. * Vigore specialium facultatum a Sanctissimo Domino Nostro concessarum, S. Congregatio Negotiis Religiosorum Sodalium praeposita, mature perpensis expositis, rescribendum censuit prout rescribit : Ad primum: Verbum „liceat" Numeri 14 Decreti „Cum de Sacramentalibus", neque respicit validitatem confessionum, neque continet prohibitionem confessionem peragendi in alio decenti loco. Ad secundum: „Affirmative" ; idest posse Ordinarium permittere ut Sorores confessionem peragant, intra propriam domum, in alio decenti loco, extra ecclesiam vei oratorium semipublicum si adsit; sed semper in Confessionali, crate interposita. Ad tertium: Obligationem non adesse nominandi Confessarium ordinarium pro Sororibus, si earum Communitas sex salteni Sororum numerum non attingat. Dátum Romae, die 3. Julii 1916. — f D. Card. Falconio Epus Velit. Praefectus. — f Adolphus, Epus Canopitan. Secretarius. Coloczae, die 2. Octobris 1916. TV /I entes Domonkos a győri tanítóképzők hitoktatója Szemléltető Hitelemzések 1 címmel egy vaskos, 432 oldalas kötetben most bocsátotta közre a Kis Katekizmus magyarázatát az elemi iskola 111—VI. osz! tálya számára. 5242. sz. MENTES: SZEMLÉLTETŐ HITELEMZÉSEK.