Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916

Index

secuta, dummodo scandalum removeatur, ac parti laesae atque Ecclesiae, prout opor­tet, satisfiat, iniuncta pro gravitate erimi­nis congrua poenitentia. V. Absolvendi a censuris contra duel­lantes statutis in casibus dumtaxat ad fó­rum externum non deductis ; iniuncta gravi poenitentia salutari, et aliis iniunctis, quae fuerint de iure iniungenda. VI. Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui sectae massonicae aliisque eiusdem generis nomen dederint, aut qualemcumque favorem praestiterint, etiamsi publice cognoscantur, ita tamen ut a respectiva secta omnino se separent eam­que abiurent, denuncient personas ecclesi­asticas seu religiosas si quae forte eidem sectae sint adseriptae, libros, manuseripta ac signa sectam respicientia, si qua reti­neant, in manus absolventis tradant ad Te quamprimum caute transmittenda, aut sal­tem, si iustae gravesque causae id postu­lent, comburenda; iniuncta pro modo cul­parum gravi poenitentia salutari, cum fre­quentia sacramentalis confessionis aliisque iniunctis de iure iniungendis: nec non ab­solvendi eos qui eiusmodi sectarum duces et coriphaeos occultos denunciare culpabi­liter neglexerint, iniuncta pariter salutari poenitentia, et firma obligatione sub rein­cidentia eosdem Tibi vei aliis, ad quos spectat, prout de iure denunciandi. VII. Absolvendi a censuris incursis ob violationem clausurae regularium utrius­quesexus, dummodo non fuerit commissa ad malum finem, etiam effectu non secuto, nec casus fuerint ad fórum externum de­ducti; cum congrua poenitentia salutari. Et insuper absolvendi mulieres tantum a censuris et poenis ecclesiasticis ob viola­tionem ad malum finem clausurae virorum religiosorum incursis, dummodo tamen ca­sus occulti remaneant; iniuncta gravi poe­nitentia salutari cum prohibitione accedendi ad ecclesiain aut conventum seu coeno­bium dictorum religiosorum durante occa­sione peccandi. VIII. Absolvendi moniales, per con­fessarios tamen pro ipsis a Te approbatos vei specialiter deputandos, non solum a praemissis, sed etiam a casibus et censu­ris in sua religione reservatis. IX. Absolvendi in sacramentali con­fessione a casu munerum acceptorum a regularibus utriusque sexus, iniuncta poe­nitentia salutari, et quando agatur de mu­neribus, quae valorem viginti scutatorum non excedant, imposita aliqua eleemosyna absolventis arbitrio taxanda et caute ero­ganda, cum primum poterit, in beneficium conventus vei religionis cui facienda esset restitutio, dummodo tamen non constet quod illa fuerint de bonis propriis religio­nis : quatenus vero accepta munera vei fue­rint ultra valorem viginti scutatorum vei constet fuisse de bonis propriis religionis, facta prius restitutione, vei si statim fieri nequeat, praestita seria promissione resti­tuendi infra terminum ab absolvente prae­finiendum. X. Dispensandi adpetendum debitum coniugale cum transgressore voti castitatis privátim emissi qui matrimonium cum dicto voto contraxerit, huiusmodi poenitentem monendo ipsum ad idem votum servandum teneri tam extra licitum matrimonii usum quam si marito vei uxori respective super­vixerit. XI. Dispensandi cum incestuoso seu in­cestuosa ad petendum debitum coniugale, cuius iusamisit ex superveniente occulta affi­nitate per copulam carnalem habitam cum con­sanguinea vei consanguineo, sive in primo, sive in primo et secundo, sive in secundo gradu suae uxoris seu respective mariti; remota occasione peccandi, et iniuncta gravi poenitentia salutari et confessione sacra­mentali singulis mensibus per tempus ar­bitrio dispensantis statuendum. XII. Dispensandisuper occulto impedi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom