Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916
Index
— 3 2 III Nr. 191. Sacra Congregatio ,,de Seminariis et de studiorum universitatibus". i ] : i ( ( < ] i < « i i i ] i < < BENEDICTUS PP. XV. Seminaria clericorum usque ab initio tantae esse utilitatis ad Ecclesiae disciplinam visa sunt, ut patres Tridentini cum de iis constituendis in sessione XXIII. cap. XVIII decretum confecissent, affirmare non dubitarint et sacrosanctam Synodum, hac re una peracta, sí nihil aliud egisset, bene meruisse de Ecclesia, et ipsos communium laborum suorum pretium tulisse. Itaque ii sacrorum antistites, praeeunte quideni S. Carolo Borroniaeo, ut a Concilio domum reversi sunt atque omnes deinceps diligentissimi Episcopi, quos inter commemorandus est B. Barbadicus, Patavinae ecclesiae lumen, in reformatione vitae christianae curanda nihil habuerunt antiquius quam, ut hanc salutarem Concilii praescriptionem exsequentes, sacris Seminariis in sua quisque dioecesi condendis operáin darent, eaque ^ondita optimis legibus instruerent. Apostolica vero Sedes quanti hoc ipsum facérét, praeclare ostendit non modo quum Seminarium romanum excitare maturavit, quod quidem praecipua fovere cura non desiit, sed etiam quum propriam Cardinalium Congregationem constituit sacris Seminariis toto terrarum orbe tuendis. Quod munus. etsi postea divisum partim Sacrae Congregationi Concilii, partim Episcoporum et Regularium attribuerunt, nihiil tamen Romani Pontifíces de pristina Seminariorum cura remiserunt; quin imrao ^el dioecesibus post legitimas relationes consulendo, vei quorumdam religiosorum sodalium leges approbando, vei episcopos Romám ex praescripto adeuntes alloquendo, nunquam non de Seminariis eorumque statu rationem habuerunt. In id maximé incubuit postremus decessor Noster sanctae memoriae Pius X, qui in Constitutione *Sapienti Consilio* de Romana Curia ordinanda, cum alia statuit, tum >ea omnia quae ad régimén, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum« pertinerent, ei Sacrae Congregationi attribuit, cui Summus ipse Pontifex praeest, et cuius est vigilare in ea, *quae ad singularum dioe cesium régimén universim referuntur«, hoc est Sacrae Congregationi Consistoriali. Verum cum apud hanc Sacram Congregationem negotiorum moles praeter módúm excreverit, et Seminariorum cura maiorem in dies operám postulet, visum est Nobis ad omnem eorum disciplinam moderandam nóvum aliquod consilium inire. Alias quidem, cum Romanae Curiae nova pararetur ordinatio, de peculiari S. Congregatione instituenda cogitatum est, quae Seminariis praeesset; quod consilium cum temporum adiuncta prohibuerint, quominus efficeretur, Nos revocandum censemus, non ita tamen ut tractatio rerum quae de Seminariis sunt, detracta ac omnino seiuncta a Sacra Congregatione Consistoriali habenda sit, cum unam et alteram Congregationem aliquo nexu velimus inter se coniungi. Re igitur mature considerata, exploratisque aliquot Cardinalium sententiis, haec