Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916

Index

— 130 — schismaticis et publicis excommunicatis majori excommunicatione; interdictis no­minatim, et iis, qui sunt in loco interdicto, eo durante.) IV. Quoad baptismum infantium a parentibus schismaticis oblatorum: non esse baptisandos, extra mortis periculum, nisi probabilis affulgeat spes catholicae eorum educationis. Coloczae, die 8. August. 1916. 4107. Nr. Dubia de Missa Votiva SS. Cordis Jesu et pre­cibus post missam. 7\ S. Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutio expostulata est: I. An Missa Votiva Sacratissimi Cordis lesu, a Leone Papa XIII. concessa pro qualibet Feria Sexta, quae prima in uno­quoque mense occurrit, prohibita sit in omnibus Festis Domini iuxta Decretuni n. 3712. diei 27 Iunii 1889; vei tantum in Festis Christi Domini, ad mentem no­varum Rubricarum tit. IV, n. 7. tit. VI, n. 4 et iuxta Notanda in Tabellis n. 8 ? II. An Preces post Missam omittere debeat Sacerdos, qui Sacrum tacit in Ora­torio cuiusdam Communitatis Religiosae, dum ipsa Communitas vei lectioni medi­tationis, vei alteri Missae assistit, vei ad recipiendam Sacram Communionem acce­dit, vei pias preces in communi recitat? III. An liceat Preces omittere in fine Missae, quae celebratur in altari Sanctis­simi Sacramenti, si immediate post eam Sacra Communio administranda sit? Et Sacra eadem Congregatio, audito voto speciális Commissionis, responden­dum censuit: Ad I. Negatíve ad primam partém; affirmative ad secundam. Ad II. Negatíve; et in casu Preces praescriptae recitentur submissa voce tam a Sacerdote celebrante quam a clerico seu inserviente vei tantum respondente; et dentur decieta, praesertim Decretum de precibus in fine Missae recitandis diei 20 Iunii 1913. Ad III. Negatíve iuxta decretum suprarelatum, et in casu Ssma Eucharistia administretur post Preces. Atque ita rescripsit ac declaravit, die 2 Iunii 1916. f A Card. Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Pro-Praefectus. L. f S. Alexander Verde, Secretaríus. Coloczae, die 24. aug. 1916. Leopoldus, m, p* Archiepiscopus. Kiadja az Érseki Hivatal Kalocsán. Nyomatott Jurcsó Antal könyvnyomdájában Kalocsán.

Next

/
Oldalképek
Tartalom