Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1915
Index
— 33 — VII. Nr. 941. De stipibus tumulo Pii PP. X. offerendis. Ty^minentissimus ac Rssmus Dominus Rafael Cardinalis Meny del Val juxta litteram inferius legendám ad symbolam finibus honorarii tumuli Pontificis piae raemoriae Pii Papae X. colligendam me provocat, quod libentissime quidem praescriberem, cum nullus sane fidelium inveniatur, qui maximi gratitudinis sensa erga defunctum Pontificem Maximum, quotidianae communionis apostolum in imis praecordiis non foveat. Cum tamen moderno bello furente opporteat, ut omnes, quot-quot existunt, fontes bonorum materialium finibus duri hujus certaminis provehendis inserviant: íacere non possum, quin Vos Fratres, Filiique in Christo dilectissimi symbolis hisce colligendis onerem. Ne tamen archidioecesis Colocensis penitus desit ibi, ubi totius orbis fideles filialis sui amoris, studii atque gratitudinis sensa erga defunctum Patrem nostrum Deique Vicarium stipibus oblatis testantur: hisce provoco A. R. D. Curatores, ut ex elemosynis fidelium diebus Dominicis et Festis communiter oblatis summám aliquam adjunctis ecclesiae correspondentem, item oblationes sacerdotum archidioecesis meae ope vicearchidiaconorum, clerus vero Colocensis ope cancellariae meae infra tres hebdomades horsum transrnittant. Commissione Cardinalizia per l'erezione del monumento A1 S. Padre Pio X. nella patriarcale Basilica Vaticana. Romae, die 20. Januarii 1915. Illme. ac Revme. Domine, Innotuisse arbitror Amplitudini Tuae Beatissimum Patrem Benedictum XV., inito vix pontificatu, animum statim curasque adiecisse ad honorárium tumulum perillustri Decessori Suo Pio X., in ipsa Patriarchali Basilica Vaticana, extruendum. Providentiaque Ipsius, constitutus iam est Patrum Cardinalium Coetus, qui curam gerat perficiendi operis; cui quidem locus in eadem Basilica iam est peritorum virorum consilio assensuque Pontificis, destinatus. Huic Coetui Sanctitas Sua, praeter subscriptum, accensere benigne dignata est Eminentissimos Dominos Octavium Cagiano de Azevedo et Cajetanum Bisleti, qui Pio X. operám suam studiumque navarunt qua PraefectiDomusPontificiae; eorumque porro ea iam consilia spectant, ut quam honorificentissime tantus Pontifex apud posteros celebretur. Quamquam vero onus conferendi stipem ad rem necessariam, ex consuetudine proprium potissimum eoruin sit Cardinalium qui a proxime defuncto Pontifice creati sunt, exigit tamen pietas ut catholicorum omnium studiis ac liberalitate honestetur Pontifex, qui uno eodemque palerno animo catholicos omnes complexus est, iisdemque omnes auxit beneficiis. Accedit etiam quod ea sit Vaticani templi majestas, is Pontifex honorario tumulo commendandus in eadem posteris, ut haud sane exigua sit pecuniae vis quae ad opus perficiendum requiritur. Est igitur cur confidam íore ut apud dioecesis tuae fideles ita foveas memóriám ac benefacta Pii X., ut, pietate ipsasubmonente, unusquisque eorum adigatur ad symbolam, etsi minimam, conferendam: quam tu quidem provide admodum íeceris, si diligenter colligendam cuI raveris Romamque transmiseri's.