Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1915
Index
— 142 — XL. Horarum, Missae de Requie, cum vestibus sacerdotalibus coloris violacei neces sario dicendae (Decr. Gen. S. R. C. 3177 — 3864 ad 4), ne celebrentur ad Altare Expositionis. Quod reliquum est, pro certo habemus fore, ut omnes catholici orbis Sacerdotes, quamquam sibi licebit die Sollemnis Commemorationis omnium fidelium defunctorum semel tantum litare, velint libenter studioseque insigni privilegio uti quod largiti sumus. Impense vero omnes Ecclesiae filios hortamur, ut, memores officii, quo erga fratres, Purgatorii igne cruciatos, non uno ex capite obligantur, frequentes eo die sacris, summa cum religione, intérsint. Ita futurum certe est, ut, immensa refrigerationis unda ex tot salutaribus piaculis in Purgatórium defluente, frequentissimae quotannis defunctorum animae inter beatos triumfantis Ecclesiae caelites feliciter cooptentur. Quae autem hisce Apostolicis Litteris constituimus, eadem valida et firma perpetuo fore edicimus, non obstante quavis lege, antehac lata a Decessoribus Nostris, de Missis non iterandis. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die X mensis Augusti anno MCMXV, Pontificatus Nostri primo. P. Card. Gasparri a Secretis Status. Ph. Card. Giustini S. C. de Sacramentis Praefectus. — Loco f Plumbi — Visa M. Riggi, C. A., Not. Reg. in Canc. Ap., N. 78/15. Uvbis et orbis. Decretum de tribus missis in die Sollemnis commemorationis omnium fidelium defunctorum celebrandis. Sanctissimus Dominus noster Benedictus Papa XV per Constitutionem Apostolicam sub die 10 huius mensis datam, et privilégium trium Missarum in die sollemnis Commemorationis defunctorum celebrandarum a Decessore suo fel. rec. Benedicto XIV Hispániáé et Lusitaniae ditionibus elargitum, et ipsas tres Missas quas idem Pontifex cuilibet sacerdoti in iisdem regionibus praescripsit legendás, ad universam Ecclesiam benigne extendere dignatus est. (Jt autem omnibus innotescant praedictae Missae, sacra Rituum Congregatio, de ipsius Sanctissimi Domini Nostri mandato, ita in praesenti Decreto eas describit: Prima Missa est, quae inscribitur in Missali Romano die Commemorationis omnium fidelium defunctorum. Altéra, quae in eodem Missali habetur in anniversario defunctorum cum sequentia Dies irae et Orationibus, ut infra: Oratio. Deus, indulgentiarum Domine: da animabus famulorum famularumque tuarum refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem. Per Dominum. Secreta. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris pro animabus famulorum famularumque tuarum, pro quibus tibi offerimus sacrificium laudis: ut eas sanctorum tuorum sonsortio sociare digneris. Per Dominum. Postcommunio. Praesta, quaesumus, Domine: ut animae famulorum famularumque tuarum, his purgatae sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiant sempiternam. Per Dominum. Tertia Missa quae legitur in Missis quotidianis cum sequentia Dies irae et Orationibus, ut infra: Oratio. Deus, veniae largitor et humanae salutis amatőr, quaesumus clementiam tuam: ut animas famulorum famularumque tuarum, quae ex hoc saeculo transierunt, beata Maria semper Virgine intercedente, cum omnibus sanctis tuis, ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedas. Per Dominum. Secreta. Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe propitius preces humilitatis nostrae: et animabus omnium fidelium defunctorum, quibus tui nominis dedisti confessionem, per haec sacramenta