Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
— 20 U — Nr. 6049. Erectio parochiae Kelebiaensis. quoque venui prostabit quamvis in minori quantitate. Insuper recentissime plures doraus familiarum religiosarum confectione hostiarum occupantur, apud quas itaque ecclesiarnm rectores genuinas hostias procurare poterunt. Coloczae, die 25. Noveinbris 1914. TV/Temoriae commendamus quibus expedit universis, quod Nos, gregis Nobis divina favente clementia commissi saluti consulere et malis, quae ex pastoris deficientia occurrere in dies solent, providere volentes, erectionem parochiae in praedio Kelebia, infra ambitum Comitatus BácsBodroghensis sitae et ad civitatem Szabadka pertinentis in Domino aggredimur, imo parochiam inibi harum tenore et vigore erigimus. Notum sane est ibidem ecclesiam a piae memoriae Liberó Barone Adalberto Redl de Rasztina in stylo gothico pervenuste a. 1863. aedificari inceptam, a. 1905. in honorem s. Annae benedictam, a. 1912. vero consecratam, domum parochialem quoque ab eodem aedificatam esse; nobilissimum ac piissimum virum dein in sua liberalitate eo usque processisse, ut ad majoréra Dei glóriám salutemque animarum promovendam fine sustentationis parochiae hujus 153,000 coronarum summám in aere parato fundationis instar deposuerit et pro coemeterio quinque jugera agri dono dederit. Cum autem administratio fundationis hujus a Venerabili Metropolitano Capitulo Colocensi acceptata, limites parochiae constituti, fundi parochiales ad titulum communitatis catholicae intabulati, jus vero patronatus per altissimam Suae Caesareae ac Apostolico Regiae Majestatis resolutionem Vindobonae die 23-a Octobris anni currentis emanatam haeredibus denati baronis Adalberti Rédl de Rasztina clementissime collatum et litterae fundationales vi ejusdem altissimae resolutionis per regio hungaricum ministerium cultus et publicae institutionis quoque die 6. Novembris a. c. numero 144492. ratihabitae essent: nihil omnino obstitit, quominus ecclesia Kelebiaensis matris nomine ac dignitate insigniretur. Quare congratulantes in Domino Nobis et fidelibus nostris carissimis de tam felici obtento per misericordiam Dei successu, habito item cum Venerabilibus Fratribus, Ecclesiae videlicet Nostrae Cathedralis Colocensis Capitulo consilio, auditis omnibus, ad quos res haec eximia quoquomodo pertinet, habito item secundo cum civitate Szabadka, antea hujus filialis pa trono, tractatu, invocato D. N. Jesu Christi sanctissimo nomine, Ejusque SS. Matris, semper Virginis Mariae, ecclesiam in Kelebia, quae prius qua filialis ad parochiam sanctae Teresiae Szabadkaensem pertinebat, sub invocatione s. Annae, auctoritate Nostra ordinaria tenore praesentium in Parochialem erigimus, erectam volumus ac declaramus in eaque Sanctissimuin Eucharistiae sacramentum ad altare május, fontéin baptismalem, olea sacra et alia, quae ad ecclesiam parochialem pertinent, retineri et custodiri mandamus. Ecclesiae praefatae sic in parochialem erectae jura omnia et privilegia, quae parochialibus de jure ordinario competunt, concedimus et illis gaudere debere decernimus cum assignationibus et proventibus a fidelibus hucusque parocho suo secundum Visitationem Canonicam solutis, eleemosynis et oblationibus universis a sacris canonibus concessis et permissis. In quorum fidem has praesentes litteras, tamquam erectionis decretum a nobis subscriptum et sigillo Nostro munitum expediri et in tabulario Nostro ac parochiali Kelebiaensi servari mandamus. Coloczae, die 23. Nov. 1914. Leopoldus m* p* Archiepiscopus.