Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
— 20 U — XIX. Nr. 5660. Litterae Apostolicae. BENEDICTUS PP. XV. AD UNIVERSOS ORBIS CATHOLICOS. Ubi primum in beati Petri cathedra constiíuti sumus, equidem probe conscii quam impares tanto essemus muneri, arcanum reverentissime adoravimus consilium Dei providentis, qui Nostrae humilitatem personae ad hanc sublimitatem gradus evexisset. Quod si, non idoneis ornati laudibus meritorum, tamen fidenter administrationem summi Pontificatus suscepisse videmur, dumtaxat divinae benignitatis fiducia suscepimus, minimé dubitantes, quin is Nobis opportunam collaturus esset et virtutem et opem, qui maximum imposuisset onus dignitatis. — Iam ex hoc Apostolico íastigio ut omnem dominicum gregem, Nostrae demandatum curae, circumspeximus, continuo percussit Nos horroré atque aegritudine inenarrabili immane totius huius belli spectaculum, cum tantam Europae partém, igni ferroque vastatam, rubescere videremus sanguine christianorum. Scilicet a Pastore bono, Jesu Christo, cuius obtinemus locum in gubernanda Ecclesia, hoc ipsum habemus, ut omnes, quotquot sunt, eius agnos et oves visceribus paternae caritatis complectamur. Quoniam igitur pro eorum salute, ipsius exemplo Domini, debemus esse, ut sumus, parati vei animam ponere, certum ac deliberatum Nobis est, quantum in Nostra erit potestate, nihil facere reliqui, quod ad celerandum huius calamitatis finem pertineat. In praesens autem, — antequam, more institutoque Romanorum Pontificum, sub Initium Apostolatus universos sacrorum Antistites encyclicis appellemus litteris — non possumus quin Decessoris Nostri sanctissimi et immortali memória digni, Pii X, extremam illám decedentis excipiamus vocem, quam, in primo huius belli fragore, apostolica ei sollicitudo atque amor humani generis quodammodo expressit. Itaque dum Nosmet ipsi, oculis manibusque ad caelum sublatis, erimus Deo supplices, omnes Ecclesiae filios, praesertim qui sunt sacri ordinis, ut ille perstudiose hortatus est, ita Nos hortamur atque adeo obsecramus pergant, insistant, contendant, privátim humili prece, publice supplicationum frequentia, arbitrum ac dominatorem rerum implorare Deum, quoad suae misericordiae memor, hoc flagellum iracundiae, quo quidem a populis poenas peccatorum repetit, deponat. Adsit vero et faveat, precamur, communibus votis Virgo Deipara, cuius beatissimus ortus, hoc ipso concelebratus die, hominum generi laboranti, tamquam aurora pacis, illuxit, cum eum esset paritura, in quo voluit Páter aeternus reconciliare omnia, pacitícanspersanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. 1 1 Coloss. I, 20.