Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 174 — Nr. 4691. Theses quae­dam, in doctrina S. Thomae con­tentae et a philosophiae magistris propositae., adprobantur. mazz nekünk!", című füzete 10 fillérért, az „Imádkozzunk a hadbavonultakért" című pedig 20 fillérért kapható; a sebesült ka­tonák számára szánt „Bízzál fiam" cimű imafüzetek a Szent István Társulatnál in­gyen kaphatók. Az „Imák és intelmek" cimű füzet ára 3 fillér. Kalocsa, 1914. szeptember 20. I )ostquam sanctissimus Dominus noster Pius Papa X Motu Proprio Doetoris Angelici, edito die XXIX iunii MCMXIV, salubriter praescripsit, ut in omnibus philo­sophiae scholis principia et maiora Thomae Aquinatis pronuntiata sancte teneantur, non­nulli diversorum Institutorum magistri huic sacrae Studiorum Congregationi theses ali­quas proposuerunt examinandas, quas ipsi, tamquam ad praecipua sancti Praeceptoris principia ín re praesertim metaphysica ex­actas, tradere et propugnare consueverunt. Sacra haec Congregatio, supra dictis thesibus rite examinatis et sanctissimo Do­mino subiectis, de eiusdem Sanctitatis Suae mandato, respondet, eas pláne continere sancti Doetoris principia et pronuntiata maiora. Sunt autem hae: I. Potentia et actus ita dividunt ens, ut quidquid est, vei sit actus purus, vei ex potentia et actu tamquam primis atque in­trinsecis principiis necessario coalescat. II. Actus, utpote perfectio, non limita­tur nisi per potentiam, quae est capacitas perfectionis. Proinde in quo ordine actus est purus, in eodem nonnisi illimitatus et unicus exsistit; ubi vero est finitus ac mul­tiplex, in veram incidit cum potentia com­positionem. III. Quapropter in absoluta ipsius esse ratione unus subsistit Deus, unus est sim­plicissimus, cetera cuncta quae ipsum esse participant, naturam habent qua esse coarc­tatur, ac tamquam distinctis realiter prin­cipiis, essentia et esse constant. IV. Ens, quod denominatur ab esse, non univoce de Deo ac de creaturis dici­tur, nec tamen prorsus aequivoce, sed ana­logice, analógia tum attributionis tum pro­portionalitatis. V. Est praeterea in omni creatura reá­lis compositio subiecti subsistentis cum formis secundario additis, sive accidentibus: ea vero, nisi esse realiter in essentia di­stincta reciperetur, intelligi non posset. VI. Praeter absoluta accidentia est etiam relativum, sive ad aliquid. Quamvis enim ad aliquid non significet secundum pro­priam rationem aliquid alicui inhaerens, saepe tamen causam in rebus habét, et ideo realem entitatem distinctam a sub­iecto. VII. Creatura spirituális est in sua es sentia omnino simplex. Sed remanet in ea compositio duplex: essentiae cum esse et substantiae cum accidentibus. VIII. Creatura vero corporalis est quoad ipsam essentiam composita potentia et actu; quae potentia et actus ordinis essentiae, materiae et formae nominibus designantur. IX. Earum partium neutra per se esse habét, nec per se producitur vei corrumpi­tur, nec ponitur in praedicamento nisi re­ductive ut princípium substantiale. X. Etsi corpoream naturam extensio in partes integrales consequitur, non tamen idem est corpori esse substantiam et esse quantum. Substantia quippe ratione sui in­divisibilis est, non quidem ad modum puncti, sed ad modum eius quod est extra ordinem dimensionis. Quantitas vero, quae extensionem substantiae tribuit, a substan­tia realiter differt, et est veri nominis ac­cidens. XI. Quantitate signata matéria princí­pium est individuationis, id est, numericae distinctionis, quae in puris spiritibus esse non potest, unius individui ab alio in eadem natura specifica. XII. Eadem efficitur quantitate ut cor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom