Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914

Index

— 12 — ferrent super virtutibus, martyrio et mira­culis Servorum Dei; et asciti sunt caeri­moniarum magistri, a quibus sententia ex­quireretur de iis quae sacros ritus et cae­rimonias attingunt. Verum exortis quaes­tionibus et gravibus et arduis circa veteris Ecclesiae ritus et normás a patribus tra­ditas, quibus et divina officia ordinanda sunt et concentus sacer regendus, itemque circa históriás Sanctorum, cum caerimo­niarum magistri ad omnia haud sufficerent, res ipsa postulavit, ut viri consulerentur rei liturgicae et christianae antiquitatis spe­cialiler periti: quo factum est ut tres pe­culiares Commissiones sacrae Congrega­tioni Rituum adiunctae sint, liturgica, his­torico-liturgica et pro sacro concentu, — de quibus in commemorata modo Consti­tutione mentionem fecimus, — quae tamen essent tamquam externa instrumenta ad in­vestigationem veri, non ipsius Congrega­tionis membra; cum harum commissionum participes numquam in consultorum nu­merum relati sint. Quod si ad tempus hunc commissionum statum retineri piacúit, iam integritás Congregationis exigit, ut illae funditus mutentur, atque ad ipsam robo­randam expoliendamque Congregationem i convertantur. Quapropter, in consilium adhibitis ali- [ quot S. R. C. Cardinalibus, nonnulla de­cernere visum est, quae nunc Motu-pro- ^ prio observanda statuimus, edicimus. Sacrorum Rituum Congregationis Con- I sultores in duas classes seu sectiones sint divisi, alii ad suffragium ferendum in cau­sis beatificationis et canonizationis, alii pro rebus ad liturgiám et reliquias Sanctorum quoquo modo pertinentibus. Sed nihil pro­hibet, quominus unus idemque Consultor in utraque sectione numeretur. Erit autem Cardinalis Praefecti eos Nobis proponere ad munus Consultoris assumendos. qui non solum vitae honestate, sed ea quoque sci­entia sint instructi, ut idonei ad suffra­gium in quaestionibus sibi commissis recte ferendum videantur. Igitur qui in primam sectionem ascri­bendi erunt, doctrina, integritate spectati atque aetate provecti homines intelligant onus sibi demandari maximi momenti, in quo cauta diligentia ac magna maturitate procedendum est. II vero qui in altéra sectione erunt annumerandi, pollere debent in primis sci entia liturgiáé, tum rerum alfinium, ut his­tóriáé, hagiographiae, cantus ecclesiastici et aliarum huiusmodi. Cum autem deffi­cile admodum sit plures invenire qui in omnibus his excellant, curandum erit, ut nonnulli saltem sint, qui in aliqua ex do­ctrinis liturgiáé tinitimis vere sint excel­Ientes. Itaque, cum ex una parte volumus ut ii omnes, qui in praesenti numerantur Con­sultores, in eodem munere perseverent et primae sectioni maneant adscripti, tum ex alia parte omnes et singulas Commissiones, quae Congregationi sacrorum Rituum hu­cusque fuerunt adiectae, hoc Nostro Motu­Proprio supprimimus et omnino suppressas declaramus. Dilecto autem Filio Nostro Cardinali huius S. Congregationis Praefecto in man­datis damus ut quamprimum Nobis viros proponat, qui secundum praescripta Nostra possint a Nobis assumi ad munus consul­torum sectionis secundae. Hanc vero Nostrae voluntatis declara­tionem volumus et iubemus futuris quo­que temporibus religiosissime in omnibus et singulis servari, constitutionibus, ordi­nationibus apostolicis, privilegiis aliisque contrariis quibuscumque, etiam speciali at­que individua mentione dignis, minimé ob­stantibus. Dátum Romae apud S. Petrum die XVI

Next

/
Oldalképek
Tartalom