Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913
Index
- 85 — XVIII. Nr. 3835. Sacerdotale foedus „Pro Pontifice et Ecclesia." JEjpistola Suae Sanctitatis ad V. E. Franciscum Virgilium Card. Dubilard. Archiepiscopum Camberiensem. Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Laudari satis non potest illud „sacerdotum ex quavis natione foedus pro Pontifice et Ecclesia" quod te quum auctore coaluit, tum summo moderatore utitur, si quidem praeclara ejus utilitas atque adeo opportunitas consideretur. Nam qui, instigante diabolo, vetus hodie propositum urgent impediendae salutis aeternae, quam humano generi divinus Redemptor profuso sanguine comparavit, ii fere nihil agunt impensius, quam ut ab obsequio et fide Ecclesiae et Romani Pontificis avertant homines: quippe intelligunt non ab eo Jesum Christum diligi, qui vei Sponsam vei Vicarium negligat Christi. Atque ob eam causam malis improborum artibus obnoxius maximé est clerus, qui certe ab officio si discesserit, facile discessio populi consequatur. Contra igitur omnino est laborandum, ut qui sunt e sacro ordine, magis ac magis ita afficiantur erga Ecclesiam Ecclesiaeque Caput, quemadmodum eos in primis decet, id est ut pientissimo studio et ipsi flagrent et alios inflammare cupiant. Jam vero hujus ipsius rei gratia institutum esse videmus sacerdotale, de quo loquimur, foedus: cujus qui sunt participes, non ii quidem aliis tenentur officiis, nisi communibus sacerdotum ceterorum, sed tamen in eis servandis singularem quamdam diligentiam profitentur. Illud autem Nobis pergratum est quod ante omnia sibi habent propositum, praecepta et monita, quaecumque dederit Romanus Pontifex, et sequi volentibus animis et stúdiósé inculcare aliis; item quod promittunt se ex omnibus CathoLITT. CIRC. 1913. licorum scriptionibus, quae vei quotidie vei in dies certos vulgari solent, eas omni ope adjuturos, quae causam Religionis aperte, duce apostolica Sede, tueantur. Quod vero hanc inopiam considerantes, in qua Vicarius Christi versatur, ad eam sublevandam non satis habent quotannis reservare aliquid, sed sponsione se obligant, peculiarem sane merentur cum a Nobis laudem tum mercedem a Deo. — Quapropter ut gratum his dilectis filiis testaremur animum simulque, ut fructuosior evaderet eorum opera, de spirituali Ecclesiae thesauro, ciijus penes Nos est dispensatio, plura nuper, ut nosti, eis indulgendo tribuimus. Nunc scias consilium universo loederi moderando ita compositum, ut significasti, Nobis probari a Nobisque ratum haberi. Jam, quod reliquum est, Deum rogantes ut rei tam bene auspicatae faveat, caelestium munerum auspicem ac praecipuae benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem tibi, dilecte Fili Noster, et omnibus quotquot sunt et erunt de sacerdotali hoc foedere, amantissime impertimus. — Dátum Romae apud S. Petrum, die XXVIII. mensis április MCMXIII, Pontificatus Nostri anno decimo. Pius PP. X. Coloczae, die 20. Julii 1913. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp.X., in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, benigne declaravit, índulgentias et facultates ad índulgentias spectantes, quibus ditatum est Sacerdotum ex quavis natione foedus pro Pontifice et Ecclesia, quibusque innuitur in apostolicis Litteris d. d. 27. mensis április 1913., esse sequentes: 1. Facultas Benedictionem Papalem impertiendi semel in anno, in fine concio18 Nr. 3836 Indulgentiae Sacerdotali foederi „Pro Pontifice et Ecclesia" concessae.