Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913
Index
- 71 XV. Nr. 3002. Salutio Christiana ampliori indulgentia ditatur. líjtsi pervetusta piissima consuetudo, inter christianos plurimis in locis invecta, sese invicem salutandi sub Ssmi Jesu Nominis invocatione, qua nimirum altér dicit: Laudetur Jesus Christus, altér vero respondet: Amen vei In saecula, aut similiter, jamdiu apostolicae Sedis favorem adepta sit, et Indulgentia quinquaginta dieruin per Summos Pontifices ditata; ut tam frugifera praxis impensiori studio, ubi viget teneatur, ubi autem obsolevit restituatur, alibi demum large propagetur; Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, precibus Sibi, occasione sextodecimo recurrentium saecularium solemnium a pace Ecclesiae donata, porrectis benigne annuens, Indulgentiam centum dierum, defunctis quoque adplicabilem, a singulis christifidelibus quoties uti supra se invicem salutaverint lucrandam, largiri dignatus est. Praesenti in perpetuum valituro, absqe ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. M. Card. Rampolla. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Coloczae, die 12. Junii 1913. Nr. 3034. Q Augentur et Extenduntur Indulgentiae pro Quadani Laude SS.-mi Sacramenti. bsmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X. per facultates infrascripto Cardinali S. Officii Secretario specialiter tributas, benigne concedere dignatus est, ut christifideles, qui laudes et gratiarum actiones erga D. N. J. C. in Ssmo Eucharistiae Sacramento impendunt, jaculatoria prece quae sic sonat: Laudetur et adoretur in aeternum sanctissimum Sacramentum, vei quae in authentica sylloge Indulgentiarum invenitur his verbis expressa: Sia lodato e ringraziato ogni LITT. CIRC 1913. momento il santissimo e divinissimo Sacramento, ampliori spiritualium favorum eraolumento gaudere valeant, quam antea frui poterant alteram recitantes; videlicet: Indulgentia trecentorum dierum, defunctorum animabus etiam adplicabili, quoties dictam alterutram precem corde saltem contrito recitaverint; plenaria vero, defunctis similiter adplicabili, quatenus per integrum mensem eandem quotidie elicere consueverint, si insuper confessi ad sacram Synaxim accesserint et ad menten Summi Pontificis oraverint. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. M. Card. Rampolla. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. Coloczae, die 14. Junii 1913. Nr. 3505/1913. — Reverendissimo Ordinariatui A. Episcopali in Kalocsa. Decisioni conferentiae episcoporum Hungáriáé conformiter 7. Febr. a. c. sub nr. 1081. Beatissimo Patri quae sequuntur exposui: „Per Rescriptum S. Congregationis Concilii die 1. Februarii 1912. dátum petita et obtenta fűit ab Episcopis Hungáriáé facultas in lege abstinentiae et jejunii cum exercitu Hungarico defendendae patriae et defensorum legum financialium ita dispensandi, ut iisdem liceat carnibus vesci ornnibus diebus abstinentiae et jejunii, exceptis solummodo, Vigilia Nativitatis et Feria VI. in Parasceve, salvo tamen vetito mixtionis in eadem comestione carnium cum piscibus. Liceat porro iisdem omnibus die15 Nr. 2805. Abstinentiae et jejunii relaxatio pro custodibus securitatis publicae (Gendarmerie.)