Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 41 -­Ordinario concedendus; qui tamen invigilabit ne ex hac concessione abusus irrepant: quod si irrepserint, eos caute et prudenter eliminet, salva tamen conscientiae libertate. 6. Si Religiosarum domus Ordinario loci subjecta sit, hic eligit sacerdotes a con­fessionibus tum ordinarios tum extraordi­narios; si vero Superiori regulari, hic Con­fessarios Ordinario loci praesentet, cuius est iisdem audiendi coníessiones potestatem concedere. 7. Ad munus Confessarii sive ordinarii, sive extraordinarii, sive speciális, deputari possunt sacerdotes, tum e Clero saeculari tum, de Superiorum licentia, e Clero regulari, dummodo tamen nullám habeant in easdem Religiosas in foro externo potestatem. 8. Hi Confessarii, qui annos quadra­ginta expleverint oportet, morum integritate et prudentia emineant; at Ordinarius, justa de causa et onerata ejus conscientia, ad hoc munus eligere poterit sacerdotes, qui nondum ea aetate sint, modo memoratis animi laudibus excellant. 9. Confessarius ordinarius non potest renuntiari extraordinarius, et, praeter casus in articulo 2. recensitos, rursus eligi ut ordinarius, in eadem communitate, nisi post annum ab expleto munere. Extraordinarius immediate ut ordinarius eligi potest. 10. Confessarii omnes sive Monialium sive Sororum, caveant ne interno vei ex­terno communitatis regimini sese immisceant. 11. Si qua Religiosa extraordinarium Confessarium expetat, nulli Antistitae liceat, vei per se vei per alios, neque directe neque indirecte, petitionis rationem inquirere, pe­titioni verbis vei factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre; quod si ita se gesserit, a proprio Ordinario mone­atur; si iterum id ipsum peccaverit, ab eodem deponatur, audita tamen prius sacra Congregatione de Religiosis. 12. Omnes Religiosae de sociarum confessionibus nullo modo inter se collo­quantur, neve eas sorores carpere audeant, quae apud alium, quam deputatum, con­fessionem peragant; secus ab Antistita vei ab Ordinario puniantur. 13. Confessarii speciales, ad monas­terium, seu domum religiosam vocati, si intelligant Religiosas nulla justa causa vei necessitatis vei utilitatis spirituális ad ipsos accedere, eas prudenter dimittant. Monen­tur praeterea omnes Religiosae, ut facultate sibi concessa specialem petendi Confessarium sic utantur, ut, rationibus humanis sepositis, tantummodo spirituálé bonum et majorem in religiosis virtutibus progressum intendant. 14. Si quando Moniales aut Sorores extra propriam domum, quavis de causa, versari contigerit, liceat iis in qualibet ecclesia vei oratorio, etiam semipublico, confessionem peragere apud quemvis Confessarium pro utroque sexu adprobatum. Antistita neque id prohibere, neque de ea re inquirere potest, ne indirecte quidem; Religiosaeque nihil Antistitae suae referre tenentur. 15. Moniales omnes aut Religiosae, cum graviter aegrotant, licet mortis peri­culum absit, quemlibet Sacerdotem ad con­fessiones excipiendas adprobatum arcessere possunt, eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri. 16. Hoc Decretum servandum erit ab omnibus religiosis mulierum familiis, voto­rum cum sollemnium, tum simplicium, ab Oblatis aliisque piis communitatibus, quae nullis votis obstringuntur, etiamsi Instituta sint tantum dioecesana. Obligát etiam com­munitates, quae in Praelati reguláris jurisdic­tione sunt; qui nisi fidelein observantiam hujus Decreti curet, Episcopusseu Ordinarius illius loci id agat ipse tamquam Apostolicae Sedis Delegátus. 17. Hoc Decretum Regulis et Consti­tutionibus uniuscujusque religiosae familiae addendum erit, et publice legendum lingua vulgari in Capitulo omnium Religiosarum, semel in anno.

Next

/
Oldalképek
Tartalom