Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 37 IX. Nr. 1626. Jubilaeum Universale in memóriám pa­cis a Constan­tino Magnó Imperatore Ecclesiae datae. JrVis PP. X. Universis Christifidelibus has Nostras litteras inspecturis salutem et Apos­tolicam Benedictionem. Magni faustique eventus commemoratio, quo sedecim abhinc saeculis pax tandem Ecclesiae concessa fűit, dum omnes catholicas gentes summa afficit laetitia, eisque pietatis opera suadet, Nos movet imprimis ad caelistium munerum thesauros aperiendos, ut ex hujusmodi solemnitate lecti uberesque fructus in Do­mino percipiantur. Par enim atque item peropportunum videtur, Edictum a Constan­tino Magnó Imperatore Mediolani promul­gatum concelebrare, quod prope secutum est victoriam contra Maxentium, glorioso Crucis vexillo partam, et saevis in Christi­anos vexationibus finem íaciens, illos in eam libertatem vindicavit, cujus pretium divini Redemptoris et Martyrum sanguis fűit. Tum demum militans Ecclesia primum ex iis triumphis égit, qui qualibet ejus aetate omnigenas insectationes perpetuo subsequuntur, atque ex eo die potiora semper in humani generis societatem contulit beneficia. Nam homines superstitioso ido­lorum cultu paulatim relicto, tum legibus, tum moribus institutisque christianam vitae rationem magis ac magis amplexi sunt, atque ita iactum est, ut justitia simul et caritas in terris florerent. Consentaneum igitur esse ducimus, hac felici occasione, qua tam egregium factum recolitur, Deum, Virginem Ejus Genetricem et reliquos Cae­lites, Apostolos praesertim, etiam atque etiam adprecari, ut populi universi decus et honorem Ecclesiae instaurantes, ad tantae matris grémium confugiant, errores, quibus inconsulti fidei inimici ejus claritati tenebras obducere nituntur, pro viribus depellant, Romanum Pontificem summa observantia colant, in catholica denique religione omnium rerum praesidium et columen fidenti animo intueantur. Tum sperare licebit, homines oculis ad Crucem denuo fixis, in hoc salu­tari signo et Christiani nominis osores, et effraenatas cordis cupiditates omnino devi­cturos. Verum quo humiles preces, in catho­lico orbe hac saeculari solemnitate adhiben­dae, spirituali fidelium bóno satius cumu­lentur, eas Plenaria Indulgentia in forma Jubilaei locupletandas censuimus, omnes Ecclesiae filios vehementer hortantes, ut Nostris suas quoque supplicationes pietatis­que officia conjungant, et hac eis oblata Jubilaei gratia in animorum emolumentum pariter atque in religionis utilitatem quam maximé fruantur. Quare de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi solvendique potestate, quae Nobis licet immerentibus divinitus data fűit, atque auditis etiam VV. FF. NN. S. R. E. Cardd. InquisitoribusGeneralibus,praesentiumtenore omnibus ac singulis utriusque sexus Christi­fidelibus vei in hac alma Urbe Nostra degentibus, vei advenientibus ad eam, qui hoc vertente anno a Dominica in Albis, ex qua saecularia sollemnia in Ecclesiae pacis memóriám incipient, usque ad festivitatem Deiparae Virginis ab Immaculata Concepti­LITT. CIRC. 1913. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom