Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

concessionibus et instructionibus: facto verbo cum Ssmo." Et sequenti feria V. die 23. ejusdem mensis Ssmus D. N. D. Pius divina provi­dentia PP. X., in solita audientia R. P. D. Adsessori hujus supremae sacrae Congre­gationis sancti Officii impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem benigne ad­probare ac suprema sua auctoritate in om­nibus ratam habere dignatus est. Contrariis quibuscumque, etiam speciali atque individua mentione dignis, non ob­stantibus. — Dátum Romae, ex aedibus S. Officii, die 21. Junii 1912. — L. f S. Aloisius Castelano, S. R. et U. I. Nótárius. Quum, virtute Decreti istius, usus „passivae assistentiae" in contrahendis mix­tis matrimoniis denuo restitutus sit: opor­tunum duco huc spectantes instructiones ex Apostolicis Litteris, a fel. rec. Gregorio PP. XVI. die 30. Április 1841. ad Epis­copos Hungáriáé datis, Ven. Clero Dioece­sano hic per extensum in memóriám re­vocare: „Interim vero non potuimus non at­tente respicere ad ea omnia, quae in me­moratis vestris litteris addebatis, exponen­tes nimirum gravissimas circumstantiarum difficultates, unde permoti ac propemodum coacti tolerandum censuistis, ut si quando Catholicus vir aut mulier, conantibus licet contra per debitas suasiones hortationesque sacris pastoribus, in contrahendi mixti raa­trimonii citra cautiones necessarias sententia persistat, nec aliunde res absque majori Catholicae Religionis discrimine valeat im­pediri; tum parochi matrimonio ipsi passive intersint absque omni religioso ritu et a quovis adprobationis indicio prorsus absti­nendo. Qua quidem providentiae forma dum propositum vobis erat praesenti ne­cessitati prudenter occurrere, arduum hujus­modi negotium ad Nos quamprimum defe­rendum statuistis, assensum in id Nostrum impetraturi, quem ex urgenti causarum concursu praesumi tunc quodammodo posse arbitrabamini. Et reapse nos, qui ceteroquin sanctissimis Catholicae doctrinae institutis integre retinendis jugiter intenti nequa­quam omittimus calamitosis istarum regio­num circumstantiis, ortisque inde vestris angustiis, pro tradita Nobis potestate sub­venire; quin susceptam per vos consilii rationem improbemus, petitioni vestrae du­cimus indulgendum. Idque facimus con­gruenter ad ea, quae et nos ipsi Praedeces­sorum Nostrorum exemplo circa aliarum di­tionum loca haud ita pridem tolerantes ad­misimus, et jam ante altér illorum, sanctae nempe memoriae Pius VI. pro aliqua ipsius­met Regni Hungarici Dioecesi pluries decla­raverat. Is namque in responsione, quam tum anno 1782. Vindobonae degens, tum subsequenti post suum in Urbem reditum dandam mandavit Episcopo Scepusiensi, quamque hujus successori anno 1795. iterari jussit, ita de mixtis connubiis in iis tem­porum adjunctis ágens mentem suam ape­ruit: „Quaecumque scilicet de hac relatae essent leges, oportere, ut Episcopus et Parochi stúdiósé et prudenter curent, ne hujusmodi matrimonia fiant, et si contra­hantur ut proles universa in Catholica Re­ligione educetur: quoties vero ipsis invitis, secus fuerit factum, abstineat a nuptiali benedictione impertienda, eorumque prae­sentia, si necessitas urgeat, sit tantummodo materialis: neque actibus et declarationibus conjungatur, quae confirment vei approbent, prolem aliter, quam in Religione Catholica posse educari." „Siquidem igitur Venerabiles Fratres in Regni istius dioecesibus ex temporum, lo­corum ac personarum conditione quandoque contigat, ut matrimonium Acatholici viri cum Catholica muliere et vicissim, deficien­tibus licet cautionibus ab Ecclesia prae­scriptis, absque majoris mali scandalique periculo in Religionis perniciem interverti omnino non possit, simulque (verbis utimur 18*

Next

/
Oldalképek
Tartalom