Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
— 39 — tamen in huiusmodi Missis de Feria orationem addi pro Defünctis, pro quibus Sacrificium applicatur, paenultimo loco, prout permittit Rubrica Missalis. Cum autem ut applicari possint Indulgentiae Altaris privilegiati, Missae Defunctorum debuerint hucusque in nigris celebrari, Summus Pontifex easdem indulgentias in posterum benigne concedit, licet Missa dicatur de Feria, cum oratione pro Defünctis. In reliquis autem Feriis per annum n. 2. non exceptis, nec non in Semiduplicibus, infra Octavas non privilegiatas et in Simplicibus, Missae Defunctorum sicut et aliae Missae votivae dici poterunt iuxta Rubricas. TITULUS XI. De collectis in Missis. Quod ad Collectas ab Ordinariis locorum imperatas attinet, deinceps prohibentur (nisi sint pro re gravi praescriptae) non tantum in Vigiliis Nativitatis et Pentecostes et in Duplicibus I. classis, sed etiam in Duplicibus II. classis, in Dominicis Maioribus, infra Octavas privilegiatas, et quandocumque in Missa dicendae sint plus quam tres Orationes a Rubrica eo die praescriptae. TITULUS XII. De Missis conventualibus. In Ecclesiis, in quibus adest obligatio Chori, una tantum Missa cum assistentia Choralium semper celebretur; et quidem de Officio diei, nisi aliter Rubricae disponant; aliae Missae, quae hucusque cum praedicta assistentia celebrabantur, in posterum extra Chorum legantur, post propriam Horam Canonicam; excipiuntur tamen ab hac regula Missae in Litaniis maioribus et minoribus, et Missae in Festő Nativitatis Domini. Excipiuntur pariter Missae in anniversariis Creationis et Coronationis Summi Pontificis, Electionis et Consecrationis seu Translationis Episcopi, nec non in anniversario ultimi Episcopi defuncti, et omnium Episcoporum aut Canonicorum; omnesque Missae ex fundatione. TITULUS XIII. De Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum. 1. In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, omissis Officio et Missa diei currentis, fit tantum Officium cum Missa pro Defünctis, prout in Appendice novi Psalterii praescribitur. 2. Si die 2. Novembris occurrat Dominica vei aliquod Duplex 1. classis, Commemoratio Defunctorum celebrabitur die proxime sequenti, similiter non impedita, in qua, si forte occurrat Duplex II. classis, hoc transfertur iuxta regulám traditam Tit. III. n. 3. PRAESCRIPTIONES TEMPORARIAE. I. Kalendariae uniuscuiusque Dioeceseos, aut Ordinis seu Congregationis Breviario Romano utentium, pro anno 1913., ad Regulás supra traditas omnino redigenda sunt. II. Diebus Dominicis, quibus in Kalendariis proximi anni 1912. inscribuntur, sub ritu Duplici maiori vei minori, Festa Sanctorum, vei Angelorum, vei etiam B. Mariae Virginis, vei dies Octava, quae non sit Festorum Domini, tum Officium in privata recitatione, tum Missae lectae erunt ad libitum, vei prout notatur in Kalendario anni 1912., vei de Dominica cum commemoratione duplicis maioris aut minoris. In Feriis quoque, de quibus Tit. X. n. 2. Missae privatae celebrari poterunt, ut ibi adnotatur. III. Quod Tit. XIII. harum Rubricarum dispositum est quoad Commemorationem Omnium Fideiium Defunctorum, inde ab anno 1912., in usum omnino deducendum est. IV. Usque dum nova correctio Breviarii et Missalis Romani, a Sanctissimo Domino Nostro decreta, vulgetur: 6*