Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

— 33 — constituemus. Interim, opportunitatem hanc nacti, nonnulla iam in praesenti instauranda censuimus prout in appositis Rubricis prae­scribitur: atque imprimis quidem ut in reci­tando Divino Officio Lectionibus statutis sacrae Scripturae cum Responsoriis de tempore occurrentibus debitushonor frequen­tiore usu restitueretur; dein vero ut in sacra Liturgia Missae antiquissimae de Dominicis infra annum et de Feriis, prae­sertim quadragesimalibus, locum suum recuperarent. Itaque, harum auctoritate litterarum, ante omnia Psalterii ordinem, qualis in Bre­viario Romano hodie est, abolemus eiusque usum, inde a Kalendis Ianuariis anni mille­simi nongentesimi decimi tercii, omnino interdicimus. Ex illo autem die in omnibus ecclesiis Cleri saecularis et reguláris, in monasteriis, ordinibus, congregationibus, institutisque religiosorum ab omnibus et singulis, qui ex officio aut ex consuetudine Horas canonicas iuxta Breviárium Romanum, a S. Pio V. editum et a Ciemente VIII., Urbano VIII., Leone XIII. recognitum, persolvunt, nóvum Psalterii ordinem, qualem Nos cum suis Regulis et Rubricis appro­bavimus typisque Vaticanis vulgandum decrevimus, religiose observari iubemus. Simul vero poenas in iure statutas iis denunciamus, qui suo oíficio persolvendi quotidie Horas canonicas defuerint; qui quidem sciant se tam gravi non satisfac­turos officio, nisi nostrum hunc Psalterii ordinem adhibeant. Omnibus igitur Patriarchis, Archiepis­copis, Episcopis, Abbatibus ceterisque ecclesia­rura Praelatis, ne Cardinalibus quidem Archi­presbyteris patriarchalium Urbis basilicarum exceptis, mandamus, ut in sua quisque dioecesi, ecclesia vei coenobio Psalterium cum Regulis et Rubricis, quemadmodum a Nobis dispositum est, constituto tempore inducendum curent: quod Psalterium quasque Regulás et Rubricas etiam a ceteris omnibus, quoscumque obligatio tenet recitandi vei concinendi Horas canonicas, inviolate adhi­beri ac servari praecipimus. Interim autem cuilibet et capitulis ipsis, modo id maior capituli pars sibi piacere ostenderit, nóvum Psalterii ordinem, statim post eius editionem, rite usurpare licebit. Haec vero edicimus, declaramus, san­cimus, decernentes has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore, non obstantibus constitutionibus apostolicis, ge­neralibus et specialibus, ceterisve quibus­vis in contrarium facientibus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae abo­litionis, revocationis, permissionis, iussionis, praecepti, statuti, indulti, mandati et volun­tatis infringere, vei ei ausu temerario con­traire. Si quis autem hoc attentare praesum­pserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum. Dátum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo nongen­tesimo undecimo, Kalendis Novembribus, in festő Sanctorum omniura, Pontificatus Nostri anno nono. — A. Cardinalis Agliardi, S. R. E. Cancellarius. Fr. Seb. Cardinalis Martinelli S. R. C. Praefectus. — (Loco f Plumbi.) Visa: M. Riggi G. A., Not. RÜBRICRE IN REC1TATIONE D1VINI OFFICII ET IN MISSARUM CELEBRATIONE SERVANDAE AD NORMÁM CONSTITUTIONISAPOSTOLICAE „DIVINO AFFLATU." TITULUS I. De ratione Divini Officii recitandi iuxta nóvum psalterii ordinem. 1. In recitatione Divini Officii, iuxta Romanum Ritum, Psalmi quotidie sumendi sunt, ad singulas Horas canonicas, de occurrente hebdomadae die, prout distri­buuntur in Psalterio noviter disposito; quod deinceps, loco veteris dispositionis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom