Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

— 27 — v. Nr. 754. Sua Sanctitas Clero popu­loque aposto­licam bene­dictionem impertitur. Sanctissimo Domino Nostro ad festa Na­talitia Domini vota et omina Cleri populi­que íidelis obtuli et paulo post oblatum a Clero et fideli populo obulum s. Petri — e parte mea triginta millibus coronarum adauctum —- misi. Beatissimus Páter utramque amoris nostri testificationem be­nignissime acceptare et benedictionem apo­stolicam nobis omnibus mittere dignatus fűit. Cujus rei testes sunt binac hicce com­municatae litterae ab Emssmo Domino Car­dinali Status Secretario ad me directae. Volo autem, ut data occasione desuper populum ex ambone edoceatis illique ob oculos ponatis, obligationis nostrae esse porro quoque subsidia ferre Beatissimo Patri ab hostibus ecclesiae bonis tempora­libus spoliato, cui sollicitudo omnium eccle­siarum incumbit. Incassum enim profitemur nostiam erga Illum caritatem ore, nisi eandem contestemur et opere; siquidem teste s. Gregorio Magnó probatio dilectionis est exhibitio operis. Hisce praemissis pu­blici juris facio binas ad me datas litteras, quarum tenor est sequens: Nr. 54,370. Illme ac Revme Domine! Vota atque omina quae, appropin­quantis Christi Pueri Natalis occasionem nactus, Sanctitati Suae, nomine etiam Cleri populique istius Archidioeceseos reverenter praebuisti, Beatissimo Patri periucunda ob­venerunt. Hanc vero tuae tuoruinque fidelium pietatis claram significationem paterna di­lectione amplectens, Augustus Pontiíex tibi eisque bona cuncta ab Infante Jesu adpre­catur, vobisque omnibus Apostolicam Be­nedictionem, supernorum auspicem bonorum, ex corde impertitur. Gratias, insimul, addo pro votis mihi perhumaniter exhibitis, eisdemque pari te caritate rependens, maxima cum existima­tione sum ac permanere gaudeo Ampli­tudini Tuae Addictissimus R. Card. Merry Bel Val. Romae, die 30. Januarii 1912. Rmo Dno J. Csernoch Archiepiscopo Colocen. et Bácsién. Colociam. Nr. 55,172. Illme ac Revme Domine! Litteras tuas accepi quibus dies in­scripta erat 15. c. m. et Petrianam stipem, quam tuo tuoromque fidelium nomine Beatissimo Patri offerendam, effusa equidem caritate, misisti, obtuli sane, una cum amantissima epistola Eidem destinata. Scito vero Augustum Pontificem pergratam ha­buisse hanc pietatis significationem et stu­dium quo Sedis Apostolicae tenuitati opem ferre pro viribus contendis. Gratias uti par est singulis oblatoribus tibique prae ceteris persolvens Sanctitas Sua caelestium vobis omnibus vim munerum adprecatur et aman­tissime benedicit. Ea qua par est existimatione me Amplitudini Tuae profiteor Addictissimum R. Card. Merry del Val. Romae, die 30. Januarii 1912. Illmo ac Rmo Domino Joanni Csernoch Colocensium ac Bacsiensium Archiepiscopo Colociam. LIITT. CIRC. 1912. 21 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom