Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
— 106 — Most pedig imitt közlöm az Apostoli Szentszék íönt érintett s egyéb rendeleteit és határozmányait az ünnepek rendezése tárgyában, amelyek eddig még körleveleimközölve nem voltak: I. Nr. 4759. Litterae circa dies festos. Litterae circa Plurimis ex locis pervenerunt ad hanc dies festos. r S. Congregationem Concilii supplices libelli, quibus instantissime postulatur ut omnes aut nonnulli dies festi de numero festivitatum sub praecepto per litteras Apostolicas diei 2. Julii 1911. expuncti, in pristinum restituantur, tum ad satisfaciendum pietati fidelium id enixe expetentium, tum ob alias peculiares cujusque loci rationes. Potissimum vero supplicatum fűit ut festum Ssmi Corporis Christi celebrari possit cum solemni processione et pompa, ut antea, feria V. post Dominicam Ssmae Trinitatis, eam praesertim ob causam quod hujusmodi processionis defectum non sine animi moerore et spirituali jactura pati videantur populi, qui eam diem specialiter solemnem habere et miro splendore celebrare consueverunt. Porro, Ssmus Dnus N. Pius PP. X., Cui relatio de praemissis facta fűit ab infrascripto Cardinali hujus S. Congregationis Praefecto, pláne cupiens ne, ex praepostera aut non recta interpretatione praedictarum litterarum, fidelium pietas ac debitus Deo cultus imminuantur; volens imo ut, quoad fieri possit, augeantur, haec quae sequuntur declarari, praecipi atque indulgeri mandavit: 1. Quum, perpensis temporum rerumque novarum adjunctis, Summus Pontifex nonnullos dies expunxit e numero festivitatum sub praecepto, quemadmodum non semel a Suis Decessoribus factum fűit, minimé sane intellexit ut eorum dierum festivitas omnino supprimeretur: vult iramo Sanctitas Sua ut iidem dies in sacris templis celebrentur non minori quam antea, solemnitate, et si fieri potest, eadem populi írequentia. Ea vero fűit et est Sanctitatis Suae mens, ut relaxata maneat tantummodo sanctio, qua fideles tenebantur iis diebus audire Sacrum et abstinere ab operibus servilibus; idque potissimum ad evitandas frequentiores praecepti transgressiones et ne forte contingeret ut, dum a multis Deus honorificatur, ab aliis non sine gravi animarum detrimento offenderetur. Praecipit itaque Eadem Sanctitas Sua omnibus et singulis animarum curam gerenlibus, ut ipsi, dum haec commissis sibi gregibus significant, ne cessent eos hortari vehementer ut, iis etiam diebus, pergant suam in Deum pietatem et in Sanctos venerationem, quantum maximé poterunt, testari, praesertim per frequentiam in ecclesiis ad audienda sacra aliaque pia exercitia peragenda. 2. Quo autem Christifideles magis excitentur ad supradictos dies íestos pie sancteque excolendos, vigore praesentium litterarum, conceditur omnibus locorum Ordinariis ampla facultas dispensandi cum suis subditis super lege jejunii et abstinentiae, quoties dies abstinentiae vei jejunio consecratus incidat in festum quod, licet praecepto non subjectum, cum debita populi frequentia devote celebratur. 3. Item, per praesentes litteras conceditur ut festum Ssmi Corporis Christi, ubi Sacrorum Antistites ita in Domino expedire censuerint, etsi praecepto non obstrictum, celebrari possit cum solemni processione et pompa, prout antea, feria V. post Dominicam Ssmae Trinitatis; contrariis quibuscumque non obstantibus. Dátum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Concilii, die 3. Maji 1912. — C. Card. Gennari, praefectus. L. f S. 0. Giorgi, Secretarius. I L Nr. 4760. S. C. C. litterae ad Eminentissimum Litterae in Principem Regni Primatem, Aeppum Stri- causa festogoniensem. Nr. protocolli 4842/11. rum quoad ° r ' Hungáriám.