Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

97 — XX. Nr. 4763. Procuratio novi psalterii inculcatur. Xn sequelam dispositionis S. Sedis Apo­stolicae, quae in constitutione Divino afflatu alias vobiscum communicata continetur, officium divinum inde ab anno 1913. juxta psalterium Breviarii Romani receníissime publicatum persolvendum erit; officium vero defunctorum jarn hoc anno reci­tari debet secundum rubricas et dispositio­nes, quae ad calcem novi psalterii conti­nentur. Quod dum omnibus ad absolven­dum officium divinum obligatis in memó­riám revoco, una illos, qui hucusque non fecissent, attentos reddo, ut sibi Psalterium Breviarii procurent, quod apud omnes biblio­polas, apud quos libri liturgici venui prostant, procurari exiguo pretio potest. Adnoto autem haud necesse esse procurare nova brevi­aria, quum in editionibus, quae nunc ma­nibus teruntur, et in novo libello, cui titulus „Psalterium Breviarii Romani" omnia illa contineantur, quae secundum novas etiam dispositiones necessaria sunt. Et cum varia circumferantur commentaria novas dispo­sitiones illustrantia, addo inter omnia illa brevissimam et eo non obstante lucidissi­raam esse instructionem illám, quam P. V. Búzna S. J. presbyter Coloczae publicavit, quae levi 20 h. pretio acquiri potest. Majoris claritatis causa et pro dire­ctione in recitatione officii Def. hoc anno, adjungo ipsius officii coordinationem: Die 1. Novembris festő Omnium San­ctorum Vesp. de Festő, quibus subjungun­tur Vesp. Def. ut eadem die in Breviario not. A Completorio 1. Nov. usque ad Nonarn sequentis diei 2. Nov. omisso Om­nium Sanctorum Octavae Officio, unum tantum recitatur et quidem Officium Def. hac ratione: Completorium inchoatur absolute a Confessione et facta absolutione dicuntur 3 psalmi de fer. VI. (ut hab. in novo psalterio) in fine cujuslibet ps. additur f. Bequiem aeternam, dein subjungitur Canti­cum: Nunc dimittis cum Bequiem aeternam. In fine dicuntur (ílex. gen.) yy. et or. ut in novo psalterio habentur. col. nig. Ad Matutium cum 3 Nocturnis dic. ut in Communi Off. Def. Lectiones autem 3 Nocturnorum ex novo off. (ad calcem psalterii novi). Ad Laudes omnia ut in Communi Off. Def. attamen omittuntur psalmi 66, 149 et 150; ad preces (flex. gen.) item omitt. ps. De profundis. Die 2. Nov. Sabbato, Horae minores, praemisso Páter, Ave (et Credo) dicuntur (sine Hymno) Psalmi de Sabbato cum ff. et or. ut in novo psalt. indicantur. Post Nonam expleta Missa terminatur Commemoratio 00. FF. Defunctorum, et officium ad Vesperas fit ut in Directorio notatur. Coloczae, die 30. Septembris 1912. .A. nmélt. vallás- és közoktatásügyi mi­nisztérium a magyarországi elemi és ismétlő iskolai tanulók egységes kezelése szem­pontjából kötelezően előírta az egységes végbizonyítvány kiadását. Az erre vonatkozó körrendeletet alább egész terjedelmében szigorú betartás végett és oly fölhívással közlöm, hogy minden iskola-igazgató éven­kint március hó végéig terjessze be főtan­fölügyelői hivatalomhoz annak kimutatását, vájjon iskolánként hány elemi és hány ismétlő iskolai végbizonyítványra lesz szük­770. sz. isk. Iskolai vég­bizonyítvány kötelező hasz­nálata iránti körrendelet. LITT. CIRC. 1912. 20

Next

/
Oldalképek
Tartalom