Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912
Index
— 89 — suum patrio sermone conscripsit, Marcum ordine secundum et Lucám tertium scripsisse testatur; aut huic sententiae adversari vicissim censenda sit eorum opinio quae asserit Evangélium secundum et tertium ante graecam primi Evangelii versionem esse compositum ? R. Negatíve ad utramque partém. VI. Utrum tempus compositionis Evangeliorum Marci et Lucae usque ad urbem Jerusalem eversam differre liceat; vei, eo quod apud Lucám prophetia Domini circa bujus urbis eversionem magis determinata videatur, ipsius saltem Evangélium obsidione jam inchoata fuisse conscriptum, sustineri possit ? R. Negatíve ad utramque partém. VII. Utrum affirmari debeat Evangélium Lucae praecessisse librum Actuum Apostolorum (Act., I, 1—2); et quum hic liber, eodem Luca auctore, ad finem captivitatis Romanae Apostoli fuerit absolutus (Act., XXVIII, 30—31), ejusdem Evangélium non post hoc tempus fuisse compositum? R. Affirmative. VIII. Utrum, prae oculis habitis tum traditionis testimoniis, tum argumentis internis, quoad fontes quibus uterque Evangélista in conscribendo Evangelio usus est, in dubium vocari prudenter queat sententia quae tenet Marcum juxta praedicationem Petri, Lucám autem juxta praedicationem Pauli scripsisse; simulque asserit iisdem Evangelistis praesto fuisse alios quoque fontes fide dignos sive orales sive etiam jam scriptis consignatos? R. Negatíve. IX. Utrum dicta et gesta, quae a Marco juxta Petri praedicationem accurate et quasi graphice enarrantur, et a Luca, assecuto omnia a principio diligenter per testes fide pláne dignos, quippe qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis (Luc., I., 2—3), sincerissime exponuntur, plenam sibi eam fidem historicam jure vindicent quam eisdem semper praestitit Ecclesia; an e contrario eadem facta et gesta censenda sínt historica veritate, saltem ex parte, destituta, sive quod scriptores non fuerint testes oculares, sive quod apud utrumque Evangelistam defectus ordinis ac discrepantia in successione factorum .haud raro deprehendantur, sive quod, cum tardius venerint et scripserint, necessario conceptiones menti Christi et Apostolorum extraneas aut facta plus minusve jam imaginatione populi inquinata referre debuerint, sive demum quod dogmaticis ideis praeconceptis, quisque pro suo scopo, indulserint? R. Affirmative ad primam partém, negatíve ad alteram. II. Propositis pariter sequentibus dubiis Ponti ficia Commisio „De Re Biblica u ita respondendum decrevit: I. Utrum, servatis quae juxta praecedenter statuta omnino servanda sunt, praesertim de authenticitate et integritate trium Evangeliorum Matthaei, Marci et Lucae, de identitate substantiali Evangelii graeci Matthaei cum ejus originali primitivo, necnon de ordine temporum quo eadem scripta fuerunt, ad explicandum eorum ad invicem similitudines aut dissimilitudines, inter tot varias oppositasque auctorum sententias, liceat exegetis libere disputare et ad hypotheses traditionis sive scriptae sive orális vei etiam dependentiae unius a praecedenti seu a praecedentibus appellare? R. Affirmative. II. Utrum ea quae superius statuta sunt, ii servare censeri debeant, qui, nullo f'ulti traditionis testimonio nec historico argumento, facile amplectuntur hypothesim vulgo duorum fontium nuncupatam, quae compositionem Evangelii graeci Matthaei et Evangelii Lucae ex eorum potissimum dependentia ab Evangelio Marci et a collectione sic dicta sermonum Domini contendit