Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

— 67 — tiae principiis innixa ultimas Vos jubet occupare sedes nb illo mox, quem vocan­tem sequimini exaltandos et ad prima sub­sellia promovendos. Magnó mihi gaudio est archidioecesim nostram opera vestra non esse destitutam, imo prouti bellidux nihil magis quam quo numerosiorem expeditorum bellatorum desiderat cohortem, ita praesuli ecclesiae quoque gratissimum semper esse debet, si quam plurimos habeat, qui desi­deriorum terrenorum deposita sarcina rup­tisque cum mundo necessitudinis vinculis, vere expeditos ad debellandam mundi ne­quitiam semet probent milites. Jamvero quis dubitet, quin familiae reli­giosae in prima semper ecclesiae militantis decertaverint acie. Hae sane lectissimas illas constituunt auxiliares Christi militum turmas, quae maximo tum christianae tum civilis reipublicae usui ornamento atque praesidio semper fuerant. Quot viris doctrinae copia insignibus, quot feminis virtutum ornatu et sanctitatis glória fulgentibus, ardenti in Deum et homines amore ílagrantibus vestrae claruerint familiae; quanta in exantlandis pro Christo laboribus, in propagandis ac defendendis fidei veritatibus, in barbaris populis ab errorum tenebris, morum feri­tate ac vitiorum coeno ad veritatis lucem, virtutis cultum humanioremque vitám tra­ducendis, in litteris artibusque excolendis, in juventute ad pietatem et honestatem fin­genda, in errantibus ad salutis tramitem revocandis, in captivis liberandis, aegrotis fovendis, in miseris ac egenis sublevandis, in parvulis ad Christum ducendis, quanta inquam in hisce omnibus, plurimisque aliis heroicis operibus familiae vestrae, sibi col­legerint merita exegerintque monumenta aere perenniora, nulla non testatur históriáé pagina. Nonne ardet cor vestrum cum corus­cantes splendoris praedecessorum radii vestros feriunt oculos ! Ardeat sane exardescatque cor vestrum ad emulanda hujuscemodi charismata meliora! — lile, quo in juven­tutem educandam feror, animus me urget, ut ad Vos, gymnasiis, aliisque scholis curandis adlectos peculiaria facere verba non omittam. In hisce etenim scientiarum palaestris ea jam traduntur doctrinarum capita, quaeiniqua mente proposita plurimum ad fidem e cordibus juvenum eradicandam moresque corum subruendos efficere pos­sunt. Vos igitur. quibus ut verbis concilii nostri provinciális utar, 1) persuasum est om­nem a scholis salutem promanare et proruere tam sanctae, quam profanae reipublicae per­niciem, ita munere vestro perfungamini, ut spiritum Christi scientiae copuletis nihilque intentatum relinquatis, quod ad mentes pari­ter ac corda coelestis patriae desiderio inflam­manda conferat. Sed nihil etiam intermit­tatis, quod ad cumulatum vestrarum legum cultum pertineat, ut quos unigenitus Dei filius sibi elegit, illi omnium virtutum gem­mis exornati procedant. Nunquam plus, quam in praesentiarum tum ecclesia, tum mundus indiguisse videtur vitae religiosae exemplis. Dominantem superbiam obedien­tia superabitis. Insatiabilem voluptatem et divitiarum sitim paupertate vincetis. Gras­santi morum corruptelae occurret sancta virginitas, quae in admirationem rapuit gentes et cui reverentiam et admirationem nec illi denegare queunt, qui in coeno viti­orum volutantur. — Vos autem sacratae Deo virgines, quas Unigenitus Dei Filius arcto sibi copulavit nuptiali foedere, quaeve qua sponsae Christi in asceteriis vestris commo­ramini, tam religiose ducatis vitám vestram, ut bonus odor virtutum universam archi­dioecesim pervadat. Perlustrato grandi, quae ad proelia salutis proelianda a Domino acceperam exercitu, animatisque zelo Domini et ad fortiter pugnandum admonitis singulis exer­citus turmis, ad calcem primarum harum, quos ad vos dimisi pastoralium litterarum, *) Tit. V. cap. un.

Next

/
Oldalképek
Tartalom