Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
— 60 — junctum habét, laboris. Sacrificia sane non parva, neque vitae solum commoditatem, sed saepenumero ipsam vitám quoque pro objecto habentia, Christum Dominum, qui vitám pro ovibus posuit, sanctum item ejus apostolum anathema pro fratribus fieri cupientem, imitantia. Immo in umbratili illo foedere Moysis heroicum nobis occurrit sacrificium dicentis : „Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti."') Quem locum sancti patres quoque ita interpretantur, sanctos, si possibile esset et si absque peccato fieri liceret, paratos esse propriam salutem pro salute animarum et in honorem Dei offerre. Et si vitám ipsam pro animabus posuerimus, nonne pro Christo, quem in singulis suspicere debemus animis positam cum centuplo bonorum amissorum in aeternitate recuperabimus: „ Nullum etenirn — verba sunt S. Gregorii Magni — omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum." 2) Quod effatum ipsis divinae Sapientiae innititur verbis, non existere majorem illa charitatem quam si animam suam quis posuerit pro amicis suis. 3) Cum vero teste eodem Gregorio M. ,, ille apud Deum in amore magis dives sit, qui ad ejus amorem plurimos trahat," 4) altiori hujus dilectionis gradui fulgentior certe respondebit corona; quo magis enim misericors quis fuerit, eo copiosiorem et ipse consequetur misericordiam. 5) Multitudo caritatis multitudinem operiet peccatorum 6) largitas vero eleemosynae spirituális efficacius a morte liberabit. 7) E contra qui zelo caret, certe ,,non diligit et manet in morte" 8) Praemia vitae futurae zelosis promissa sacerdotibus, poenae item frigidis intentatae, ad amaritudines, quae laborem apostolicum comitari solent, fortiter sustinendas nos erigant. Euntes enim imus et flemus mittentes semina nostra ; venien«j Exod. 32, 31. sequ. ') Reg. past. •) Joan. 15, 13. *) Ibid. ») Matth. 5, 7. 5) I. Petr. 4, 8. 7) Tob. 12, 9. 8) Joan. 3, 14. tes autem veniemus cum exultatione portantes manipulos nostros. 1) Manipulos utique praemiorum „tot enim coronas — ait Gregorius M. — nobis multiplicamus, quot Deo animas lucrifacimus. 11 2) Nec numero solum, sed splendore quoque coronarum superabimus ceteros, quorum in terris degentes, extiteramus doctores. Etenim : „qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates." 3) Certe ad Vestri ministerii opus VV. FF. haec divini vatis verba pertinent, qui nempe verbo Dei mentium tenebras dispellitis et boni exempli virtute fideles ad portum salutis aeternae ducitis. Salutari muneris Vestri administratione tolluntur errores, suggeruntur recte vivendi leges, exstirpantur dominantia vitia, „perficiuntur móres."f) Insignia nobis praemia proponuntur, quum munus quoque nostrum insigne sit et operosum, cum labor ac fatigium sacerdotis in parabolis Domini, messis, vineae ac agri occurrat nominibus, agri utique non tantum sudore, sed et lacrimis, immo cruore quoque rigandi. Illacrimamus cum agri hujus messem non omnino commensuratam videamus nostris laboribus. Nec statim despondendus est animus, quinimmo fortius in opere perseverandum. Etsi enim non deterruit quosdam a vitio sermo noster, attamen alios reddidit attentiores ; quodsi hodie non persuasimus, forte cras persuadere poterimus, quodsi minus cras, attamen perendie, aut quarto ab hoc die. En exemplo habes piscaturam apostolorum, qui per totam noctem frustra laborantes, et eo non obstante in laboré perseverantes, unico momento tantae temporis jacturae compensationein a Domino acciperre meruerunt. Nec majoris successus desiderio a parvo nos abstrahi sinamus; si centum nequeamus, decem ») Ps. 125, 6. a) Reg. past. 3. p. ') Dan. 12, 3. 4) Act. et Decr. Conc. Prov. Coloc. t. IV. c. 1.