Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
97 — VIII. Motu proprio de diebus festis. v^uod mille ephemerides non tantum publicarunt, sed commentariis quoque prosecutae sunt, hoc Vobis haud ignotum esse potest. Gravissimi momenti dispositionem Beatissimi Patris intelligo, in qua festa quaedam abrogantur quaeve in Motu proprio ddto 11. Julii a. curr. publici juris facta est. Punctum IV. hujus dispositionis continet indulgentiam, vi cujus episcopis singularum nationum et regnorum íacultas conceditur recurrendi ad S. Sedem Apostolicam in illurn casum, si habita ratione specialium circumstantiarum aliquam a statutis in Motu proprio dispensationem vei immutationem impetrare voluerint. Ut itaque vota et desideria cleri et fidelis populi, si quae habuerint, mihi authentice innotescant, praesentibus Vobis Venerabiles Fratres committo, ut in congregationibus autumnalibus desuper consilia vestra conferatis, mihique in protocollo congregationis referatis, ut in celebrando conventu episcoporum ipse votorum vestrorum interpretem agere queam. Jam vero in antecessum declaro, quidquid subin Suae Sanctitati decidere et statuere placuerit, id nos filiali cum reverentia acceptaturos et debita cum obedientia observaturos esse. Id solum adhuc vice hac adnoto, ut de effectu consultationum vestrarum mihi usque íinem Septembris a. curr. refératis. Quodsi vero in aliquo districtu clerus ob qualemcunque causam decursu mensis Septembris fine asservandae congregationis autumnalis convenire non posset, DD. parochi et parochiarum administratores mentem suam cum D. V.-A.-Diacono districtuali scriptotenus communicent D. V.-A.-Diaconus LITT. CIRC. 1911. vero exaratam fundamento horum opinionem districtus aeque usque finem antefati mensis horsum submittat. His pro directione praemissis sequitur jam ipsum Motu Proprio de diebus Festis. Supremi Disciplinae Ecclesiasticae custodes et Moderatores Pontifices Romani, si quando christiani populi bonum id Ipsis suaderet, sacrorum Canonum sanctiones relaxare benigne consueverunt. Nos quidem Ipsi, quemadmodum iam aüa, ob mutatas temporum et civilis societatis conditiones, immutanda existimavinius, ita etiam in praesens ecclesiasticam legem de festis diebus ex praecepto servandis, ob peculiaria aetatis adiuncta, opportune temperandam censemus. Lata enim terrarum marisque spatia, mira nunc celeritate homines percurrunt, facilioremque per expeditiora itinera aditum ad eas nationes nanciscuntur, quibus minor est festivitatum de praecepto numerus. Aucta etiam cominercia, et citatae negotiorum tractationes videntur ex interposita frequentium festorum dierum mora aliquid pati. Succrescens denique in dies rerum ad vitám necessariarum pretium stimulos addit, ne saepius servilia opera ab illis intermittantur quibus est victus laboré comparandus. His de causis iteratae preces, praesertim postremis hisce temporibus, Sanctae Sedi adhibitae sunt, ut festivitatum de praecepto numerus minueretur. Haec omnia Nobis animo repetentibus, qui unam christiani populi salutem cordi habemus, opportunum maximé consilium visum est festos dies ex Ecclesiae mandato servandos imminuere. 8