Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

154 quam insitum unicuique sensum rerum caelestium, cui minimé res ipsa respondeat, Nos quidem refellimus jani atque damnavi­mus errorem funestissimum, quo fatalis via sternitur ad veri nominis despicientiam in­curiamque rerum ad religionem spectantium quam indifferentismum vocant, vix dissimu­latam fucatis verbis a rhetorum officina petitis. Haec lenocinia atque hae simulatio­nes ingenii ad inventionem excolendi et critices artis exercendae, quae mire inser­viunt erroribus disseminandis aut facilius divulgandis, haec pompa sententiarum ad incautos lectores decipiendos, existimari de­bent uti arma omnium funestissima ad falsi tutelam et ad oppugnationem veri. Oportet igitur omnes, quicumque haud inani glori­antur nomine catholicorum, insidias hasce denuntient repellantque viriliter. Qua in re nemo sane poterit melius ferre suppetias quam juventutis institutores et auctores operum edendorum. Campus enim his patet latissimus, in quo possint subtile judicium atque elegáns, idemque pláne catholicum, in animis adulescentium inserere, proposito exemplo scriptorum qui ex eo numero im­mortalem sibi famam pepererunt; aut cau­sam litterarum a catholico sensu prodeun­tium suscipere contra novissimum agmen iniquo animo scriptitantium; aut, si cui Deus hanc facultatem concesserit, addere se scriptorum numero probe de religione sentientium. Hujusnavitatisexemplum, quod ipse, dilecte Fili, praebuisti nobilissimum, incitarnento sit ceteris. Nobis gratissimum est praeclaram operám tuam pro Christo et Ecclesia impensam, excellens ingenium ex­quisitamque doctrinam, in obsequium veri­tatis collata contra erroris astutiam, publica laude honestare. Caelestis autem pignus mercedis, eademque excitatrix ad continu­anda praelia Domini, sit Apostolica Bene­dictio, quam tibi, dilecte Fili, paterno animo effusoque impertimus. —- Dátum Romae, apud Sanctum Petrum die XV. mensis Septembris, anno MDCCCCX. Pontificatus Nostri octavo. P1US PP. X. Coloczae, die 12. Octobris 1910. Pro complendo beneficio parochiali Felső­szentiván per resignationem Joannis Barich administratoris a die 1-a Novembris a. c. de jure et facto vacante concursum usque ad 15-am mensis Deceinbris a. c. cum eo hisce indico, ut illud, juri patronatus here­dum Comit. Felicis Zichy Ferraris obno­xium, consequi cupientes et examine con­cursuali probati recursum suum ordinaria­tui archiepiscopali suo tempore exhibeant. Coloczae, die 22. Octobris 1910. Nr. 5182 Felsőszent­iván. Concursus pro parochia. Julius m. p. archiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom