Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 132 -­et S. Sedes, quae in Domino censuit, re­spondit. — Recentissimo vero tempore, quo ad reprimendum abusum potamentorum ine­briantium, qui tot malorum causa est, sa­cerdotibus, praeprimis, qui aliis bono exem­plo praetulgeant, commendatur, ut ab omni potu, in quo adest alcool, penitus abstine­ant, ortum est dubium, an vinum, etsi de vite sit, cui tamen artis ope omnis vini spi­ritus (alcool) adimitur, sit adhuc valida ac licita consecrationis matéria. — Plurimorum quidem eorumque in re vinaria peritissi­morum opinio est, vinum cui spiritus vini ex integro subtrahitur, desinere esse vinum de vite et per consequens validam ac lici­tam consecrationis materiam; ut autem in re, de qua agitur, omnino gravissima omni­bus ambiguitatibus praecludatur aditus, dig­netur Sanctitas Vestra sacerdotum laudabili zelo animatorum succurrere dubiis eosque jubere, quid in causa exposita teneant, quid caveant. Qui ad Sanctitatis Vestrae sacratos pe­des prostratus emorior humillimus ac obe­dientissimus servus. f Franciscus, Archi­episcopus Olomucensis. Feria IV, die 1. Junii 1910. In congregatione generáli S. R. U. In­quisitionis proposito suprascripto dubio, an scilicet vinum, etsi de vite sit, cui tamen artis ope omnis vini spiritus (alcool) adi­mitur, sit adhuc valida ac licita consecra­tionis matéria Emmi ac Rssmi Domini Car­dinales in rebus fidei ac morum universales Inquisitores respondendum mandarunt „Ne­gatíve." — Et insequenti feria V. ejusdem mensis et anni Sanctissimus Dominus No­ster Pius, Divina Providentia Papa X. in audientia Rev. P. Dom. Adsessori S. Officii impeitita, habita de supra expositis rela­tione, responsum Emmorum Patrum ad­probavit et confirmavit. Aloisius Gasteüano, S. U. Inq. Nótárius. Coloczae, die 3. Octobris 1910. V^tephanus Jagicza parochus Miskeensis no­minatus est. Michael Veres administrator in spiritua­libus in Zsablya, Ludovicus Póscli in Topo­lya, Petrus Lencsér in Fájsz, Antonius Pro bojcsevics in Felsőszentiván administratores interimales constituti sunt. JErnestus Pósch ad proprias preces pen­sione provisus est. Adamus Frech in Szabadka, Franciscus Tamás in Zenta catechetae in scholis ele­mentaribus nominati sunt. Capellani dispositi: Adalberlus Nóvák ad Kalocsa, Franciscus Schnobl ex Apatin ad Baja, Georgius Pótz• ex Kúla ad Apa­tin, Mathias Léh ex Zenta ad SS. Cor. ad Kúla, Michael Werner ex Paripás ad Zenta ad SS. Cor., Emericus Drozdik e Pé­terréve ad Baja, Petrus Kuczka e Baja ad Péterréve, Rupertus Huber e Baja ad Her­czegszántó, Ludovicus Budanovich e Zom­bor ad Baja, Ernestus Körmöczy e Bezdán ad Zombor, Josephus Kertész e Gombos ad Bezdán, Josephus Gyurics e Herczegszántó ad Dusnok, Rochus Reible e Felsőszentiván ad Kunbaja, Julius Rogiener ex Obecse ad Ada, Antonius Vándor ex Horgos ad Óbe­cse, Eugenius Niki ad Péterréve, Carolus Farkas valetudinarius ad Miske, Paulus Mé­száros e Péterréve ad Mélykút, Ferdinandus Lallmann ex Apatin ad Topolya, Lauren­tius Klein e Regőcze ad Apatin, Ferdinan­dus G. Molnár valetudinarius ad Regőcze, Franciscus Greinich e Keczel ad Mohol, Eugenius Böhm e Mohol ad Keczel, Petrus Jungert e Futak ad Ada, Aemiüus Schmel­hegger ex Ada ad Futak. Coloczae, die 3. Octobris 1910. Nr. 4897. Mutationes personales publicantur. üulius m. p. archiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom