Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 95 -­confertis ordinibus impetum faciunt. Cum­que se neutris in partibus esse, aut etiam causam pacis fovere dictitent, mellitis qui­dem verbis, at non dissimulatis consiliis, nihil aliud revera agunt, nisi ut insidias locent, addentes damno ludibrium, fraudem violentiae. Novo igitur certaminis genere per hos dies christianum impetitur nomen; belli moles conflatur longe periculosior ac pugnae antea pugnatae, ex quibus tam amplam collegit glóriám Borromeus. Inde exempla nobis omnibus ac docu­menta sumentes, pro rebus maximis, qui­bus et privata et publica salus continetur, pro tíde ac religione, pro sanctitate publici juris, alacri erectoque animo dimicabimus, dolenda quidem necessitate compulsi, sed suavi simul freti fiducia, omnipotentem Deum tam gloriosa in acie militantibus victoriam deproperaturum. Cui fiduciae ro­bur addit Caroliani operis producta ad hanc usque aetatem vis et potentia, sive ad in­temperantiam ingeniorum compescendam, sive ad obfirmandum animum in proposito sancto instaurandi omnia in Christo. Licet nunc, Venerabiles Fratres, iisdem verbis dicendo finem imponere, quibus plu­ries memoratus Decessor Noster Paulus V. Litteras absolvit decernentes Carolo supre­mos honores: „Aequum est igitur dare nos glóriám et honorem et benedictionem vi­venti in saecula saeculorum, qui benedixit conservum nostrum in omni benedictione spirituali, ut esset sanctus et immaculatus coram ipso, et cum illum dederit nobis Dominus tamquam fulgentem stellam in hac nocte peccatorum, tribulationum nostra­rum, adeamus ad divinam clementiam ore et opere supplicantes, ut Carolus Ecclesiae quam vehementer dilexit, prosit etiam me­ritis et exemplo, adsit patrocinio et in tem­pore iracundiae fiat reconciliatio, per Chri­stum Dominum nostrum" 1. 1 Bulla „Unigenitus." Accedat his votis cumuletque commu­nem spem Apostolicae benedictionis auspi­cium, quam vobis, Venerabiles Fratres, et vestro cujusque clero populoque peraman­ter impertimus. Dátum Romae apud San­ctum Petrum, die XXVI. mensis Maji, anno MDCCCCX. Pontificatus Nostri septimo. PIUS PP. X. Coloczae, die 5. Junii 1910. PIUS PP. X. Ad perpetuum rei memóriám. Decessor Noster recolendae inemoriae Leo PP. XIII. per Rescriptum S. Congre­gationis Indulgentiarum sub die 18. Sep­tembris anno 1893. Sodalibus inscriptis in Confraternitatem a Pretiosissimo Sanguine, cum recitent coronam ipsius Pretiosissimi Sanguinis, manu gestantes appositum rosa­rium rite benedictum, pro qualibet Domi­nica oratione et qualibet prece a „Glória Patri" nuncupata, partialem quinquaginta dierum indulgentiam, vei defunctis applica­bilem, largitus est. Nunc autem cum dilecti filii sacerdotes Missionarii a Pretiosissimo Sanguine Nos enixis precibus flagitaverint, ut indulgentiam eandem ad universos ex utroque sexu fideles extendere de Aposto­lica benignitate, velimus: Nos salutare ac frugiferum consilium esse rati, coelestium munerum erogatione, excitare gentes ad passionis Domini mysterium rite recolen­dum, votis his piis annuendum libenti qui­dem animo existimavimus. Quare de Om­nipotentis Dei misericordia ac Beati Petri et Pauli Apostolorum Ejus auctoritate con­fisi per praesentes concedimus, ut singuli atque universi fideles ex utroque sexu, nunc et in posterum ubique terrarum exi­stentes potiri queant praefata partiali indul­gentia adnexa recitationi Coronae Sanguinis Pretiosissimi, dummodo serventur conditio­nes omnes quae additae sunt concessioni, quam recensuimus, per memoratum Rescri­ptum a Decessore Nostro Confraternitatis Nr. 2969. Rosarium rite benedictum manu gestan­tes in recita­tione coronae Pretiosissimi Sanguinis spe­ciales indul­gentias lucrari possunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom