Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 93 — tur, nascentis Ecclesiae institutis atque exemplis, et gravissimorum Patrum vocibus et uberrima hoc ipso de genere Catechismi romani doctrina, et sententia denique Tridentinae Synodi, quae optaret quidem fideles, in singulis Missis, non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicare" l. Quavero mente quo animo adeundum sit sacrum convivium docet his verbis: „Populus, cum ad frequentem SSmi Sacramenti sumendi usum excitetur, tum etiam commonefiat, quam periculosum exitiosumque sit ad sacram divini illius cibi mensam indigne accedere" 2. Quam quidem diligentiam postulare videntur maximé haec tempóra nutantis fidei et languescentis caritatis, ne forte ex frequentiore usu debita tanto mysterio reverentia minuatur, sed potius in hoc ipso sit causa cur probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat 3. Ex iis fontibus dives gratiae vena manabit, unde succum trahant et alantur humanae quoque ac naturales industriae. Nec enim actio christiani viri quae usui sunt et adjumento vitae despiciet, ab uno eodemque Deo, auctore gratiae ac naturae profecta; sed illud valde cavebit, ne in externis rebus bonisque corporis captandis fruendis totius vitae finis et quasi beatitas collocetur. His rebus igitur qui recte ac temperanter uti velit, eas conferet ad animorum utilitatem, Christi obtemperans dicto: Quaerite primum regnum Bei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis 4. Ordinatus et sapiens hic rerum usus tantum abest ut inferioris ordinis, idest societatis civilis bono adversetur, ut potius hujus commoda maximé provehat; nec id inani verborum jactatione, qui mos est factiosorum hominum, sed re ipsa et summa contentione, usque ad bonorum, virium, vitaeque jacturam. Cujus exempla fortitu1 Conc. Prov. III, Pars. I. - a Conc. Prov. IV, Pars II. - 3 I. Cor. XI, 28. - 1 Luc. XII, 31. - Matth. VI, 33. dinis prae ceteris exhibent sacrorum antistites complures, qui, rebus Ecclesiae afflictis, Caroli ardorem aemulati, divini Magistri ratas efficiunt voces: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis 1. Hi quidem, non gloriae cupidine, aut studio partium, aut privati alicujus commodi causa, ad se devovendos pro communi salute trahuntur, sed caritate illa quae nunquam excidit. Hac tlamma, quae profanos oculos latét, incensus Borromeus, quum ob praestitam lue correptis operám se in mortis discrimen conjecisset, nihilominus praesentibus occurrisse malis non contentus, de futuris etiam sollicitum se sic ostendit: „Omni rationi pláne consentaneum est, ut, quemadmodum parens optimus, qui filios unice diligit, cum in praesenti tum in futuro eis prospicit ac parat quae sunt ad vitae cultum necessaria; ita nos paternae charitatis officio adducti, omni praecautione fidelibus provinciáé nostrae in hoc Concilio provinciali quinto consulamus provideamusque deinceps quae experiendo cognovimus, pestilentiae tempore, salutaria esse adjumenta" 2. Eadem haec providentis animi studia et consilia, Venerabiles Fratres, per eam quam saepe commendavimus, catholicam actionem, in rem usumque deducuntur. In partém vero ministerii hujus amplissimi, quod officia omnia misericordiae, sempiterno donanda regno complectitur 3, selecti etiam e populo advocantur viri. Qui, ubi semel id oneris in se receperint, parati et instructi esse debent ad se suaque omnia pláne devovenda pro optima causa, ad obsistendum invidiae, obtrectationi et infenso quoque multorum animo, qui malefactis beneficia repensant, ad laborandum sicut bonus miles Christiet currendum per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum b. Acerbum 1 Joan.X, 11. - * Conc. Prov. V, Pars II. - 8 Matth. XXV, 34. sq. - 4 II. Tim. II, 3. - B Hebr. XII, 1, 2.