Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 91 — apta et necessaria salutis instrumenta sup­peditat. Quod pláne intelligentes verae in­staurationis auctores, non ii surculos, prae­servandae radicis gratia, coercent, hoc est, non fidem a vitae sanctitate sejungunt, sed utramque alunt foventque halitu caritatis, quae est vinculum perfectionis 1. Iidern, dicto audientes Apostolo, depositum custodiunt 2, non ut gentibus notitiam ejus occulant lu­menque subducant, sed quo deductos ex eo fonté veritatis ac vitae saluberrimos ri­vos latius recludant. In eáque copia doctri­nam ad usum adjungunt, illa utentes ad praeripiendam circumventionem erroris, hoc ad praecepta in móres actionemque vitae deducenda. Quamobrem instrumenta omnia ad finem vei apta vei necessaria comparant, quum ad exstirpationem peccati, tum ad consummationem sanctorum, in opus ministe­rii, in aedificationem cor por is Christi 3. Huc sane spectant Patrum et Conciliorum sta­tuta, canones, leges; huc adjumenta illa doctrinae, regiminis, beneficentiae omne ge­nus; huc denique disciplina et actio Eccle­siae universa. Hos fidei virtutisque inagi­stros intentis oculis animoque intuetur verus Ecclesiae filius, cui sua ipsius emendatio proposita est atque aliorum. His auctori­bus, quos crebro memorat, in instauranda Ecclesiae disciplina nititur Borromeus; ut quum seribit: „Nos veterem sanctorum Pa­trum sacrorumque Conciliorum consuetudi­nem et auctoritatem, in primis oecumenicae Synodi Tridentinae secuti, de iis ipsis multa superioribus nostris Conciliis Provincialibus constituimus". — Idem ad consilia publicae corruptelae coercendae adductum se profi­tetur „et sacrorum canonum jure et sacro­sanctis sanctionibus, et Concilii in primis Tridentini decretis" 4. His non contentus, quo sibi melius caveret ne forte ab ea norma unquam dis­cederet, a se "statuta in Synodis provincia­1 Coloss. III, 14. - » I. Tim. VI, 20. - 8 Eph. IV, 12. - 4 Conc. Prov. V, Pars I. LITT. CIRC. 1910. libus ita fere concludit: „Omnia et singula quae a nobis in hac provinciali Synodo decreta actaque sunt, qua debemus oboe­dientia et reverentia, auctoritati ac judicio Sanctae Romanae Ecclesiae, omnium eccle­siarum matris et magistrae, semper emen­danda et corrigenda subjicimus" 1. Quam quidem voluntatem ostendit eo propensio­rem, quo in dies magis ad actuosae vitae perfectionem grassabatur; nec solum quam­diu cathedram Petri occupavit patruus, sed etiam sedentibus, qui ei successerunt, Pio V.' et Gregorio XIII, quibus quemadmodum strenue suffragatus est ad pontificatum, sic in rebus maximis validum se socium ad­junxit eorumque exspectationi cumulate re­spondit. Potissimum vero ipsorum voluntati est obsequutus instruendis rebus ad propositum sibi finem idoneis, hoc est ad sacrae disci­plinae instaurationem. Qua in re prorsus abtuit ab illorum ingenio, qui speciem stu­dii fervidioris iinponunt contumaciae suae. Itaque, incipiens judicium a domo Bei 2, pri­mum omnium cleri disciplinae ad certas leges conformandae atymum adjecit; cujus rei causa sacri ordinis alumnorum Semi­naria exeitavit, sacerdotum congregationes, queis nomen oblatis, instituit, religiosas fa­milias tum veteres tum recentiores adseivit, concilia coegit, quaesitis undique praesidiis coeptum opus munivit auxitque. Mox emen­dandis popuii moribus haud remissiorem admovit manum, sibi dictum reputans quod olim prophetae: Ecce constitui te hodie ut evellas et destruas, ut disperdas et dissipes, et aedifices et plantes 3. Quare bonus pastor ecclesias provinciáé ipse per se nec sine magnó laboré lustrans, arrepta similitudine divini Magistri, pertransiit benefaciendo et sanando gregis vulnera; quae passim depre­henderet incommoda, sive ex inscitia sive ex neglectu legum profecta, tollere atque 1 Conc. Prov. VI, sub finem. - » I. Petr. IV, 17. ­8 Jer. I, 10. 13**

Next

/
Oldalképek
Tartalom