Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

latur: quique ea labe infecti erunt, vei suspecti, cum illis agatur ad canonum san­ctionumque pontificiarum praescriptum" Verum nec propulsari possunt errorum contagia nec praecaveri, nisi in recta cleri populique institutione pars curarum pona­tur maxima. Nam fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi' 2. Veri autem oin­nium auribus inculcandi necessitas nunc magis imponitur, quum per omnes reipu­blicae venas, atque etiam qua minimé cre­deres, serpere cernimus malum virus; adco ut ad omnes hodie pertineant adductae a Carolo causae hisce verbis: „Haereticis tini­timi nisi in fidei fundamentis firmi fuerint ac stabiles, summopere verendum esset, ne forte ab eis in aliquam impietatis ac nefa­riae doctrinae fraudem facilius adduceren­tur" 3. Nunc enim, expeditioribus itineribus, quemadmodum ceterarum rerum, ita etiam errorum sunt aucta comniercia, projectisque ad licentiam cupiditatibus, in prava socie­tate versamur, ubi non est veritas et non est scientia Dei*; in terra quae desolata est quia nullus est qui recogitet cor de\ Quam­obrem Nos, ut Caroli verba usurpemus: „multam hactenus diligentiam adhibuimus, ut omnes ac singuli Christi fideles in fldei christianae rudimentorum institutione eru­direntur" 6; eademque de re, tamquam de negotio gravissimo scripsimus Encyclicas Litteras 7. Etsi vero noluinus et illa Nobis aptare, quibus inexplebili desiderio ílagrans Borromeus queritur, „parum huc usque profecisse tanta in re" ; nihilominus eádem, qua ipse, „negotii periculique magnitudine adducti", addere stimulos velimus omnibus, ut, Caroli similitudinem arripientes, pro suo quisque munere aut viribus, in christianae restaurationis opus conspirent. Quare rae­minerint patres lamilias ac domini, quo 1 Conc. ProV. V, Pars I. - 2 Rom. X, 17. - 3 Conc. Prov. V, Pars. I. - 4 Os. IV, 1. - 6 Jerem. XII, 11. ­6 Conc. Prov. V, Pars. I. — 7 Encycl. „Acerbo nimis," die XXV. m. Április MDCCCCV. studio pastor i 1 le sanctissimus eosdem con­stanter monuerit ut liberis, domesticis, famu­lis addiscendae christianae doctrinae, non solum copiam facerent, sed etiam onus imponerent. Clericis pariter memória ne excidat, in fidei rudimentis tradendis a se operám dandam esse curioni; huic vero studendum, ut ejusmodi scholae suppetant plures, christifidelium numero ac necessi­tati pares et magistrorum probitate com­mendabiles, quibus adjutores adsciscantur honesti viri aut mulieres, prout Mediola­nensis ipse praescribit antistes 1. Christianae hujus institutionis aucta necessitas, quum ex reliquo nostrorum tem­porum morumque decursu eminet, tum vero potissimum ex publicis discendi ludis, omnis religionis expertibus, ubi sanctissima quae­que rideri voluptatis loco fere ducitur, aeque pronis ad impietatem et magistrorum labiis et auribus auditorum. Scholam dicimus, quam neutram, seu laicam per summám in­juriam appellant, quum non sit aliud nisi tenebricosae sectae dominatus praepotens. Nóvum hoc praeposterae libertatis jugum magna quidem voce et bonis lateribus de­nuntiastis vos, Venerabiles Fratres, praeser­tim in locis ubi audacius proculcata sunt jura religionis ac familiae et oppressa natu­rae vox imperantis ut adolescentium can­dori fideique parcatur. Cui calamitati ab iis illatae, qui, quam ab aliis oboedientiam exi­gunt, eandem supremo rerum Domino re­cusant, quantum in Nobis est medendum rati, auctores fuimus ut scholae religionis opportune per urbes instituerentur. Quod opus quamquam hactenus, adnitentibus vo­bis, satis bene prospereque processit, nihilo­minus magnopere expetendum est ut in dies latius proferatur, hoc est ut ejusmodi magisteria et pateant ubique complura et praeceptoribus abundent doctrinae laude vi­taeque integritate commendatis. 1 Conc. Prov. V, Pars. I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom