Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 87 — fidelissimus, quam propugnator acerrimus. Nec enim sine multis ejus vigiliis, angustiis, laboribus omne genus, res est ad exitum perducta. Haec tamen omnia nihil erant aliud nisi praeparatio quaedam vitaeque tirocinium, quo et pietate animus et mens doctrina et laboré corpus exercerentur, ita ut modestus juvenis ac de se demisse sentiens instar esset argillae in manibus Domini ejusque in terris Vicarii. Hanc scilicet rationem ineundae viae novarum rerum fautores illi contemnebant eadem stultitia qua nostri, minimé secum reputantes, mirabilia Dei ex umbra et silentio parentis animi pieque precantis in apricum prof'erri, in eáque exercitatione germen futuri adscensus, haud secus ac in semente spem colligendae messis, includi. Nihilominus, quod paullo superius attigimus, auspicata tam faustis initiis vitae sanctitas et actio tum se maximé explicuit effuditque fructus uberrimos, quum „urbano splendore et amplitudine relictis, bonus operarius in messem quam susceperat (Mediolanum), discedit, ubi partes suas in dies magis implendo, agrum illum, malitia temporum, vepribus turpiter deformem ac silvescentem, in eum restituit nitorem, ut Ecclesiam Mediolanensem, praeclarum exemplum redderet ecclesiasticae disciplinae" l. Tam multa tamque praeclara is est consequutus conformando instaurationis opus ad normás a Concilio Tridentino paullo ante propositas. Enimvero Ecclesia, probe intelligens, quam sint sensus et cogitatio humani cordis in malum pronacum vitiis et erroribus dimicare nunquam destitit, ut destruatur corpus peccati et ultra non serviamus peccato 3. Qua in contentione, quemadmodum ipsa sibi magistra est et impellitur gratia, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum 1 Bulla „Unigenitus". - " Qen. VIII, 21. - 3 Rom. VI, 6. Sanctum; ita cogitandi agendique normám sumit a Doctore gentium, ajente: Renovamini spiritu mentis vestrae\ — Et nolite conformari huic saeculo, sed ref'ormamini in novitate sensus vestri, ut probetiquae sit voluntas Bei bona et beneplacens et perfecta 2. Quam quidem se metam contigisse Ecclesiae filius atque instaurator non fictus existimat nunquam ; ad eam tantummodo niti profltetur cum eodem apostolo; quae retro sünt obliviscens, ad ea verő quae sunt priora extendens meipsum, ad dcstinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu 3. Inae consequitur ut et nos cum Christo in Ecclesia conjuncti crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus augmentum facit in aedificationent sui in charitate 4, et Ecclesia Mater in dies magis efliciat ratum sacramentum divinae voluntatis, hoc est, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo\ Ad haec animum non intenderunt auctores illi redintegrandae suo marté fidei ac disciplinae, quorum conatibus restitit Borromeus; nec ea nostri melius vident, quibuscum strenue nobis, Venerabiles Fratres, est dimicandum. Nam et hi Ecclesiae doctrinam, leges, instituta subvertunt, habentes in lingua promptum cultioris humanitatis studium, non quod eo de negotio valde laborent, sed quo titulis ad ostentationem paratis pravitatem consiliorum queant facilius obtegere. Quid autem re agant, quid moliantur, quod iter affectent, neminem vestruin fugit, eorumque consilia denuntiata per Nos fuerunt atque damnata. Proposita namque ipsis est communis omnium ab PZcclesiae Hde ac disciplina secessio, eo vetere illa deterior quae Caroli aetatem in discrimen adduxit, quo callidius in ipsis fere Ecclesiae 1 Ephes. IV, 23. - 2 Rom. XII, 2. - 8 Philip. III, 13, 14. - 4 Ephes. IV, 15, 16. - 6 Ephes. I, 9, 10.