Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

Nr. 2968. Consociationi Sacerdotum in honorem SSmi Cordis Jesu conce­duntur plena­riae et partia­les indulgen­tiae in perpe­tuum. sacerdotium, passionem, mortem et resur­rectionem vaticinati sunt; ac proinde rejici­enda prorsus eorum sententia sit, qui indo­lem psalmorum propheticam ac messianicam pervertentes, eadem de Christo oracula ad futuram tantum sortem populi electi prae­nuntiandam coarctant? Resp. Affirmative ad utramque partém. Die autem 1. Maji 1910. in audientia utrique Rmo Consultori ab actis benigne concessa, Sanctissimus praedicta responsa rata habuit ac publici juris fieri mandavit. Romae, 1. Maji 1910. Fulcranus Vigouroux, P. S. S., Laurentius Janssens, 0. S. B. Ccn­sultores ab actis. Coloczae, die 30. Maji 1910. PIUS PP. X. Ad perpetuam rei memóriám. — Laeto accepimus animo in plures dioeceses pro­pagatam esse sacerdotum in honorem SSmi Jesu Cordis Consociationem, quam presby­teri saeculares, ab ipso SSmo Jesu Corde nuncupati ubique de Ordinariorum consensu instituere hoc consilio student, ut cultus erga illud divinae caritatis principium et fontem magis magisque crescat in dies, atque Ei frequentes amoris ac reparationis actus offerantur. Hujusmodi igitur Sodali­tatem, quo majora in Deo incrementa sus­cipiat, precibus dilecti filii Leonis Dehon, supremi Moderatoris ejusdem Congregatio­nis, benigne exceptis, caelestibus Ecclesiae thesauris libentes locupletamus. Quare de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus auctoritate confisi, omnibus ac singulis sacerdotibus, qui dictam Consociationem in posterum ingredientur, die primo eorum ingressus, si vere poenitentes et confessi Sacram Syna­xim sumpserint. plenariam ; ac tam descriptis quam pro tempore describendis in eadem Consociatione sodalibus in cujuslibet eorum mortis articulo, si vere poenitentes et con­fessi ac S. Communione refecti, vei, qua­tenus id facere nequiverint, nomen Jesu ore, si potuerint, sin minus corde devote invo­caverint et mortem tamquam peccati stipen­dium de manu Domini patienter suscepe­rint, etiam plenariam; nec non iisdem nunc et pro tempore existentibus sodalibus, vere item poenitentibus et confessis ac S. Com­munione refectis, qui Ecclesiam vei publi­cum oratorium feria sexta post octavam sollemnitatis SSmi Corporis Christi, et festis purissimi Cordis Mariae, S. Joseph Ejus castissimi Sponsi, S. Michaélis Archangeli ac S. Joannis Apostoli et Evangelistae a primis vesperis, pariterque omnibus feriis sextis, quae primis singulis mensibus recur­runt, ab ortu ad occasum solis diei hujus­modi, devote quotannis visitaverint, ibique pro christianorum Principum concordia, hae­resum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quo die praedicto­rum id egerint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum indulgentiam et remis­sionem misericorditer in Domino concedi­raus. Praeterea eisdem sacerdotibus sodali­bus quoties formalem actum caritatis et reparationis erga SSmum Jesu Cor exple­verint, septem annos totidemque quadrage­nas; quoties denique, hac eadem amoris et reparationis mente, quemvis pietatis actum peregerint, trecentos dies de injunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse misericor­diter in Domino largimur, plenaria tamen indulgentia excepta in mortis articulo lu­cranda. In contrarium non obstantibus qui­buscumque. Praesentibus perpetuo valituris. Volumus autem, ut praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate

Next

/
Oldalképek
Tartalom