Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 35 — initiati sunt studia non deserant, et pietate adhuc proficiant. 46. Pro emeritis sacerdotibus infirmis et pauperibus an domus aliqua habeatur in qua recipiantur et debita caritatc susten­tentur: an saltem reditus speciales con­stituti sint quibus eisdem subveniatur. 47. Utrum adsint sacerdotes, qui quam­vis viribus et juvenili aetate polleant, otiosi tamen vivant, adeo ut inutilesvel etiam noxi dioecesi sint: quaenam hujus rei sit causa. et an et quomodo huic malo occurri possit. 48. Utrum adsint de clero qui rebus politicis et factionibus civilibus immodice et indebite se immisceant, cum oftensione aliorum et spirituális ministerii detrimento: et quid factum sit, aut fieri possit ut infra justos limites contineantur. Et in dioecesibus ubi una vivunt ca­tholici variorum rituum, aut diversae lin­guae, vei nationis, an idcirco adsint in clero contentiones et aemulationes: quid fiat ut exstinguantur, et spiritus Christi in omnibus inducatur. 49. Utrum, quod Deus avertat, aliquis habeatur sacerdos qui vitám minus hones­tam agat, aut agere publice videatur; vei cui imputetur aliquod aliud crimen post ultimam relationem dioecesanam patratum. Nullane habeatur, quam ordinarius sciat aut suspicetur in suo clero, violatio legis de observandis et vitandis in satisfactione missarum manualium. Caveantne sacerdotes nedűm a libris, sed etiam a diariis irreligiosis vei impiis legendis, nisi gravis et legitima causa intercedat. 50. Quid factum sit tum ad salutarem lapsorum correctionem, tum ad scandali (si adfuerit) reparationem. Utrum et quoties suspensio ex infor­mata conscientia in quinquennio irrogari de­buerit; quo fructu; et quaenam sit regula quae in hoc adhibetur. 51. Utrum generatim clerus sive ex eleemosynis missarum, sive ex aliis mini­sterii spirituális proventibus, aut ex bene­ficiis ecclesiasticis habeat quo honeste vi­vere possit. Cap. VI. pe capitulis. 52. Utrum adsit cathedrale canonico­rum capitulum ; quot canonicis et dignitati­bus constet; et an adsint theologi et poe­nitentiarii officia. 53. Quomodo canonicorum, officiorum et dignitatum provisio locum habeat; utrum libere juxta commune jus, an alia aliqua speciali ratione. 54. Utrum et quali praebenda singuli fruantur: et an haec distincte administretur; an potius vigeat régimén communis massae. In quolibet casu an speciális alia commu­nis massa habeatur pro distributionibus quo­tidianis, pro missa conventuali, pro expen­sis fabricae et cultus. 55. Utrum, et a quo tempore capitulum suas habeat constitutiones legitime approba­tas, et an eas servet. 56. Quale sit corale' servitium tam pro recitatione divini officii quam pro mis­sae conventualis celebratione; quotidianum ne juxta commune jus, an potius inter­missum: et quo indulto. 57. Utrum et quot adsint canonici ho­norarii: an excedant, numerum a sacris canonibus statutum. 58. Deficiente cathedrali capitulo, an habeatur consultorum collegium; quot per­sonis constet; quibus aliis ministeriis iidem vacent; et an ita proximi sint civitati epis­copalis ut facile congregari possint. 59. Quanam canonici vei consultores existimatione gaudeant in dioecesi. Utrum ipsi concordes inter se et cum Ordinario sint; an potius aliquid Ordinarius habeat, quod eorum de agendi ratione doleat. 60. An Ordinarius eos rite convocet, ut in negotiis majoris momenti consilium vei consensum juxta sacros canones re­quirat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom